IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
FILIALI QUIDEM
PAROECIALIS ECCLESIA OPPIDI VULGO MONTECRISTI, BEATAE MARIAE VIRGINI
SCILICET POPULARI SERMONE «SANTÍSIMA VIRGEN DE MONSERRAT» DICATA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Filiali quidem et vehementi dilectione qui ab ineunte aetate Beatam Mariam Virginem diligimus, nunquam profecto eiusdem cultum pietatemque augendi et apud populum fidelem dilatandi praetermisimus opportunitatem. Praeter has aliis Nos movemur rationibus: cupimus scilicet templa extollere quae antiquitate, quae artificiis, quae paene fidelium interminata peregrinatione, clare eminent. Cunctas has sane causas reperimus in ecclesia paroeciali oppidi Montecristi ubi pientissime Beata Maria Virgo colitur, quam populus patrio sermone «Santísima Virgen de Monserrat» vocitat. Cum igitur Venerabilis Frater Aloisius A. Carvajal Rosales, Episcopus Portus Veteris, litteris die quinto et vicesimo mensis Martii superioris anni datis, ab hac Apostolica Sede, suo et cleri et fidelium nomine, petierit ut aedes illa, in finibus suae dioecesis posita, dignitate Basilicae Minoris ornaretur, Nos aequo sane animo expostulationibus adhibitis concedimus. Idcirco ea quidem probantes, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, hac in re statuit, Apostolica Nostra auctoritate, paroeciale templum B. M. V. quam «Santísima Virgen de Monserrat» vocant, in numerum Basilicarum Minorum redigimus, concessis pariter iuribus et privilegiis congruentibus, modo ea serventur quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris» requirit, die VI mensis Iunii factum, anno MCMLXVIII. Plurima tandem prece Ipsam imploramus Ecclesiae Matrem ut usque hanc fidelium communitatem praestet tutam, quae tam pie Eandem et fidenter colit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio mensis Iunii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana