IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
OMNIS ANIMA
BEATA EUSTOCHIA CALAFATO SANCTA ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR
«Omnis ... anima sequitur quod amat. Omnis caro foenum, et omnis honor carnis quasi flos foeni; foenum aruit, flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum. Ecce quod ames, si vis manere in aeternum» (S. AUGUSTINUS, In Io. Evang., Tr. 7, 1).
In Christum amore, qui fons vitae est et sanctitatis, pellici se sivit ac duci etiam B. Eustochia Calafato, quae cunctis relictis rebus, solummodo regnum Dei quaesivit atque S. Franciscum emulans Asisiensem et S. Claram, animo curis soluto ac perfecta laetitia, voluntariae paupertatis humilitatisque inambulavit in via itemque contemplationis atque proximi tum spiritalis tum corporei boni perquam sollicitae curae.
Eadem Messanae orta est, die XXV mensis Martii anno MCCCCXXXIV, Bernardo Cofino, Calafato vocitato a populo, et Mascalda Romano, qui quidem ei nomen indiderunt Smeraldae. Ex matre, muliere sapienti franciscalisque vitae formae studiosa, comperit ab ineunte aetate erga Deum dilectioni nihil esse anteponendum praeoptandaque magis superna bona quam caduca incertaque. Salutaria proposita haec penitus animo ipsa comprehendit, praesertim postquam e vita demigravit vir cui inscia desponsata erat a patre. Impulsi interea divinae gratiae Smeralda cum obsecundaret, plus plusque pulchritudinem utilitatemque delibabat orationis, solitudinis, paenitentiae et ab omnibus mundanis vanitatibus seiunctionis. Cupiebat idcirco se penitus Domino consecrare monasteriumque ingredi Clarissarum suae urbis; at potius quam consensum inveniret et adiumentum in iis quos diligebat difficultates repperit animumque aversum. Nonnulli etiam familiares, inter quos et pater annumerandus, omnia sunt experti ut eam a proposito abstraherent. Sed quo maiores erant obices eo ardentius firmiusque erat desiderium in desertum advolandi ad corque Iesu confugiendi cruci affixi. Eius tandem constantia evicit: nam sita est anno MCCCCXLIX ingredi Clarissarum monasterium Sanctae Mariae Basicensis, Messanae, ubi eidem nomen Eustochiae est impositum.
Perita perducta magistra, penitus se virtutum dedidit exercitio, colens tenensque diuturnam deprecationem, passionem Iesu meditans, corporis castigationem exercens durasque paenitentias, infirma praestans ministeria, curam nominatim aegrotarum sororum. Verum disciplina ac monasterii consuetudines haud omnino eius perfectionis satisfaciebant desiderio; neque servabatur paupertas ut cupiebat sic perfecte. Una idcirco cum aliis sororibus ut monasterii religiosam vitam reformaret adnixa est. Conatibus vero frustra captis, obtinuit a Pontifice licentiam novam excitandi communitatem quae arctius franciscalem servaret paupertatem. Anno autem exeunte MCCCLX, una cum fida Iacopa Pollicino sororeque germana Mita ad vetus quoddam se contulit valetudinarium, monasterio conformatum. Ut crebro contingere solet, difficultates non defuerunt recenti communitati et simultates, quae quidem eius animum non fregerunt, quin immo in persequendo proposito confirmarunt. Anno porro MCCCCLXIV in vico Montisvirginis commorari coeperunt sorores, ubi haud mediocri cum labore, aerumnis sumptibusque aedes ad vitam consecratam idoneas paravere. Dei interea providentia eorurn favebat studio laboribusque, cum sororum numerum multiplicaret, quibus et ipsa se iunxit Mascalda, quae libenter sane suae facta est ipsius filiae discipula.
Abbatissa renuntiata, sanctimonialis nostra communitatem summa cum prudentia moderavit maternaque sollicitudine. Veluti lampas erat sororibus ardens quae eorum collustrabat semitam viamque Dei famulatus et Ecclesiae. Eius verba profecto Evangelii ostendebant sapientiam, resque ab ea gestae mirum erant canticum caelesti Sponso. Mutuam continenter suadebat pacem, caritatem unitatemque. Comiter humiliterque monebat, animos confirmabat, solabatur ac secundum uniuscuiusque necessitudines cohortabatur.
Quamvis incommoda uteretur valetudine, interdum nequaquam firma, a beneficiis peculiaribus declinabat quae sororum tranquillitatem conturbarent, cum hae ipsius aegritudines detegerent. Infirmis ipsa inservire cupiebat, cum in iis imaginem conspiceret Redemptoris. Quae caritas monasterii praetergrediebatur fines atque universum terrarum orbem complectebatur. Orabat porro reliquosque ut pro vivis defunctisque precarentur inducebat. A Deo autem expostulabat ut sineret se pati, ut eorum iuvaret animas, qui quidem gratia permoti ab interitu servarentur. Inimicos vero haud secum quam ceteros facilitatis eius auxiliique attingit solacium.
Ita sane se gerebat, quia eius cor amoris divini dilatatum dilectione, pati cum patientibus laetarique cum laetantibus valebat. Persentiebat enim, nulla re retenta, vehementem dandi sui vim Ipsi qui quidem omnia dabat, nominatim facultatem se tradendi aliorum pro bono: «quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animam ponere (1 Io. 3, 16). Ex diuturna Cruci affixi contemplatione ad quem, tanquam ad centrum, totam religionem et ascesim suam intendebat, hauriebat ipsa robur vigoremque amaritudinis viam gradiendi, crucis integraeque donationis. Nulla enim tam alia re se ad erga Deum amorem esse perductam asseverabat, quam passionis meditatione. Hortabatur idcirco sorores ut Crucifixum haberent veluti patrem atque in eius bracchia penitus se dederent.
Simplicitate enituit, claritudine fideique firmitate. In Deo usque demersa, maximo detinebatur opere, deprecatione scilicet cui magnam diei noctisque vacabat partem. Pie sane in eam incumbebat tum necessariorum ut superaret impedimentum atque in monasterium ingrederetur, tum ut magnas sustineret molestias intra monasterium, cum propter regularem observantiam illud florere conspicere vellet. Nobis vero omnino est fatendum ipsius precationes haud irritas fuisse, quandoquidem largiter est divinum auxilium experta. Singulari sane ex fide studium scatebat Dei gloriae, cuius pro honore laudeque omnes damnatorum poenas pati fiagrabat ut omnes animae consortium cum Deo haberent Eidemque gratias agerent ac bene dicerent, Cuiusque sanctum laudarent nomen et potentiam. Hoc enim uno consilio instituere voluit novum monasterium ut Deus glorificaretur animaeque servarentur.
Suam autem alebat animam inquisitione meditationeque sacrorum bibliorum, plane persuasum sibi habens eadem revelationem continere; quae quidem cum suis spiritalibus enodaret filiabus, videbatur vultu mutari ac Spiritus Sanctus per eam loqui.
Sacram Eucharistiam magna coluit reverentia tum cum eam suscipiebat amore veluti incensa, tum cum visitabat ac venerabatur. Accedebat porro ad eucharisticam mensam aliquot post dies precationis prolixioris quae cum lacrimis sociabatur. Cum autem nonnullas noctu horas ante tabernaculum manebat orans meditansque, reverentiae erga Eucharistiam causa, vultum deiciebat atque aliquantulum secedebat ab altari, quoniam se haud dignam existimabat quae ad illud adpropinquaret. Nec minus ardens erga liturgiam erat eius fides atque horarum erga officium, quod quidem magno cum decore spiritalique suavitate recitabat. Amor in Virginem Mariam fuit ei tener, quam vero, monasterium ingressa, tanquam matrem selegit, quamque multimodis honoravit.
Magis in caelo quam in terra habitare videbatur, tantopere capiebatur coniunctione cum Deo transformabatur. Suum enim obtutum in caelesti patria figebat et spem solummodo in Domino ponebat: nam in orationibus fatebatur: «Tu es desiderium meum, meum solacium, meum gaudium, meum refugium meaque exspectatio, et in te uno spes mea est totumque meum bonum». Mundi igitur vanitates nullae modo eam fascinabant. Omnino paupertatis flagrabat amore, quam quidem ex toto gaudenter colebat. Exemplum sumens ex S. Francisco, hanc intellexit virtutem non modo tanquam seiunctionem terrestriumque commodorum privationem, sed potissimum veluti spiritus libertatem ad Cruci affixo adhaerendum necessariam eiusque vestigia expeditius ad persequenda. Ut promptius sane Deo inserviret, semet abnegavit ipsam, corpus castigavit suum paenitentiamque exercuit. Rudi utebatur cilicio; sub vestimentis insuper rubi ramos condebat et usque ad sanguinis effusionem se flagellabat. Interdiu laboriosa praestabat opera domusque officia vel validioribus difficilia, veluti grandia aquae vasa gestare, quod quidem faciebat, ut Christi imitaretur laborem in Cruce portanda. Etiam corpore acerba et adversa communicare cupiebat, quae Dominus in passione obierat. Tanta voluntate flagrabat suam testificandi caritatem ut in carne sua experiri postularet Crucifixi plagas et exclamaret: «Aut me haec ex vita eripe aut plagas dona». Crebro ieiunabat somnumque minuebat quo diutius in meditationem et deprecationem incumberet. Nec minus firma promptaque in persecutionibus incommodisque perferendis quae suae vitae decursu experta est. Nec eos querebatur a quibus iniuria afficiebatur et aegritudine, nec se ab eis se defendebat. Eadem quidem Spiritus tranquillitate varios longinquosque tulit morbos, quibus est correpta, quin immo gratias Domino persolvebat quod eam secum pati dignasset.
Usque eo humilitatem dilexit ut despici averet, sicut Christus passionis tempore, atque quamvis institutrix esset ac monasterii abbatissa, pro nihilo a sororibus se putari.
Die XXX mensis Novembris anno MCCCCLXXXIV, cum cenaret est animo relicta; quam animi defectionem varii sunt morbi secuti. Cum idcirco conscia sibi esset sororem mortem appropinquare, animo laeto sane ac precante Sponsum exspectavit ut aeternum cum eo ingrederetur convivium. Veluti transfigurata suaviter obdormivit in Domino, nomen vocans Iesu, pervesperi die XX mensis Ianuarii anno MCCCCLXXXV. Continuo suavis effusus est odor. Corporis corruptionis haud datis indiciis, biduo post in sepulcro condita est. Apud deinceps eius corpus et tumulum complura exstitere portenta, inter quae nonnullae sanationes quae effecerunt ut veneratio apud populum fidelis Christi discipulae augeretur.
Cum autem sanctitatis fama ac miraculorum latius proferretur et confirmaretur, monasterii Montisvirginis sorores quae Beatam cognoverunt Eustochiam, suae matris voluerunt prodere memoriam, aliqua exarantes documenta in quibus eiusdem narrabantur vita, opera ac virtutes. Cum porro semper eius memoria maneret, fugiente irreparabili tempore, anno MDCXL tandem canonizationis causa inita est per processus ordinarii celebrationem apud curiam archiepiscopalem Messanensem. Anno autem MDCCLXXIX alter actus est processus de sanctitatis fama et cultu eiusdem Beatae. Decessor porro Noster Pius PP. VI, die XIV mensis Septembris anno MDCCLXXXII, eius comprobavit cultum «ab immemorabili», et die XIII mensis Novembris eiusdem anni facultatem faciebat tum missam tum officium eius celebrandi. Quod ad nostram usque aetatem continenter factum est.
Die XXI mensis Martii anno MCMLXXXV, post disquisitiones apud Congregationem pro Causis Sanctorum, coram Nobis, decretum proditum est quo declarabatur Beatam Eustochiam Calafato virtutes exercuisse theologales, cardinales iisdemque adnexas, heroum in modum. Celebratus erat interea quodam de miraculo processus quod, deprecante ipsa Beata, anno MCMLXV Messanae dicebatur patratum. Re penitus tum a medicis tum a theologis perquisita felici cum exitu, Nostra auctoritate de miraculo latum est decretum, die VIII mensis Maii anno MCMLXXXVII. Itaque in Consistorio in Aedibus Vaticanis die XXII mensis Iunii eiusdem anni habito, auditis Fratribus Nostris Cardinalibus Praesulibusque hac quidem ratione coadunatis, Beatam Eustochiam in numerum sanctorum referre statuimus.
Stata igitur canonizationis die, hodie, Messanae, haec sumus inter sacra elocuti: «In onore della Santissima Trinità, per l'esaltazione della fede cattolica e l'incremento della vita cristiana, con l'autorità di nostro Signore Gesù Cristo, dei Santi Apostoli Pietro e Paolo e Nostra, dopo aver lungamente riflettuto e invocato più volte l'aiuto divino e ascoltato il parere di molti nostri Fratelli nell'episcopato, dichiariamo e definiamo Santa la Beata Eustochia Smeralda Calafato, la iscriviamo nell'Albo dei Santi e stabiliamo che in tutta la Chiesa ella sia venerata tra i santi. Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo».
Quae vero Nos tum exemplis huius caelitis Sanctae tum etiam permoti singulis vitae praestantis eius rationibus sollemniter decreverimus, tam in praesens valere vigereque volumus quam in posterum tempus, contrariis quibusvis haud obstantibus rebus, quandoquidem fore certissime novimus cultus liturgicus eiusdem Sanctae imitatioque ut plurimum spiritalis Ecclesiae universae emolumenti, Deo largiente, importet.
Datum Messanae, die undecimo mensis Iunii, anno Dornini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana