IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
UT MEMORIAE
SIMULACRUM B. M. V. IN CAELUM ASSUMPTAE, QUOD INTRA FINES
DIOECESIS SONSONENSIS-RIVI NIGRI PIE COLITUR IBIQUE IN TEMPLO
OPPIDI «MARINILLA» ASSERVATUR, DIADEMATE REDIMITUR PRETIOSO
Ad perpetuam rei memoriam. – Ut memoriae proditum est, haud licet de praecipuo venerationis cultu dubitare, quo intra fines Ecclesiae Sonsonensis-Rivi Nigri praeclara excollitur imago B. V. Mariae in caelum Assumptae, quae inde ab anno MDCCCXXXVI in paroeciali templo loci «Marinilla» religiose asservatur, cum ceterum constet omnes illius paroeciae fideles Beatissimam Virginem in caelum Assumptam longe iam ante sibi dulcissimam elegisse apud Deum Patronam, in eiusque tutela ac fide etiam totius regionis incolas adhnc esse consuevisse. Quae cum ita sint, iure meritoque imago illa Deiparae B. M. V. dignissima videtur, quae maiore nunc aliquo decoretur honore, ipsaque hac de causa, cum Venerabilis Frater Alfonsus Uribe Jaramillo, Episcopus Sonsonensis-Rivi Nigri, cleri populique sui vota expromens, a Sancta hac Sede recens petierit ut Nostro nomine et auctoritate sibi liceat memoratam B. V. Mariae imaginem praestanti diademate coronare, Ipsi, qui plus plusque in dies cultum et amorem tantae Matris augeri vehementer cupimus, peramplam adhibentes occasionem Nobis datam iucundissimo hoc anno Mariali, non dubitamus ex summa potestate Nostra Apostolica, qua providenter fungimur, harumque Litterarum virtute facultatem petenti facere, quam nunc illi facimus, ut Nostro nomine et auctoritate ipso dilaudato Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae simulacro pretiosam imponet coronam, qua vel magic in dilecta dioecesi Sonsonensi-Rivi Negri tot filiorum christiana Fides confirmetur ac pietas, servatis de eiusmodi ritu ac formula liturgica lege praescriptis. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iunii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana