IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUASI SEMINE SANGUINIS
ANDREAE DUNG-LAC PRESBYTERO, THOMAE THIÊN ET EMMANUELI PHUNG
LAICIS, HIERONYMO HERMOSILLA O.P., VALENTINO BERRIO-OCHOA ET
ALIIS SEX EPISCOPIS, THEOPHANI VÉNARD PRESBYTERO M.E.P. ET
CV SOCIIS MARTYRIBUS SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
«Quasi semine sanguinis impleta est martyribus terra, et de illo semine seges surrexit Ecclesiae. Plus asseruerunt Christum mortui, quam vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant: tacet lingua, sonant facta» (S. AUGUSTINUS, Sermo CCLXXXVI: PL XXXVIII, 1298).
Sancti Augustini cogitatio haec in primaevam christianitatem conversa Nos omnino impellit ut in salutis divinae historiam mentem Nostram conferamus, retro scilicet decurrentes ad quattuor illa usque saecula quibus affecta est Asiae regio ad orientem quae spectat pariter ad meridiem, quae Vietnamia vocatur, quaeque Tonchinum, Annamam, Concicinam, antiquitus complectebatur.
Feracissimum quidem solum aquae solisque copia, uberrimum simul sanguine complurium «interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant. Et datae sunt illis singulae stolae albae, ... donec impleantur et conservi eorum ... qui interficiendi sunt sicut et illi» (Ap 6, 9-11).
Catholicae fidei semen ibidem primum mediante saeeulo XVI iactum est per missionarios ex Europa oriundos eosdemque Ordinis Praedicatorum sodales, Societatis pariter Iesu et Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes. Domini verbum a singulis societatis ordinibus est receptum. Omnes profecto Christi scientiam sunt edocti, quae est virtus et sapientia Dei (cf. 1 Cor 1, 23-24). Quamvis eorum vultus nota inustus esset «falsae religionis», reddebant tamen ipsi uni Deo gloriam unique Mediatori Dei et hominum homini Christo Iesu (cf. 1 Tim 2, 5).
Ad saeculum usque XIX complures exstiterunt aetates quibus christianus cultus proscribebatur, inter quae regum Minh Manh (MDCCCXXMDCCCXL) tempus annumeratur et Tu Duc (MDCCCXLVII-MDCCCLXXXIII). His nempe in temporis spatiis CVIII fidei christianae confessores ex CXVII recensentur, hodie in sanctorum catalogum referendi. VIII episcopi computantur, L Presbyteri, LIX Laici. Vietnamienses ortu adscribuntur ex iis XCVI, Hispani XI, Galli X, quorum LXXV supplicio addicti capitis, XXII iugulationis, VI ignis, membrorum discerptionis V, IX autem in vinculis cruciatu perierunt. Eorum dimidia pars ad Vicariatus Apostolicos pertinet ab Ordinis Praedicatorum sodalibus temperatos; altera quidem pars ad Vicariatos Apostolicos concreditos Societati Parisiensi missionum ad exteras gentes.
En index per hierarchicum-sacramentalem gradum confectus et martyrii ordinem ab anno MDCCXLV ad MDCCCLXII, ubi sunt
Episcopi :
Dominicus Henares, O.P.; Clemens Ignatius Delgado Cebrian, O.P.; Petrus Rosa Ursula Borie, M.E.P.; Iosephus Maria Diaz Sanjurio, O.P.; Melchior Garcia Sampedro Suarez, O.P.; Hieronymus Hermosilla, O.P.; Valentinus Berrio Ochoa, O.P.; Stephanus Theodorus Cuenot, M.E.P.
Presbyteri :
Franciscus Gil De Federich, O.P.; Matthaeus Alonso Leciniana, O.P.; Hyacinthus Castaneda, O.P.; Vincentius Lê Quang Liêm, O.P.; Emmanuel Nguyên Văn Triêu; Ioannes Dat; Petrus Lê Tuy; Franciscus Isidorus Gagelin, M.E.P.; Iosephus Marchand, M.E.P.; Ioannes Carolus Cornay, M.E.P.; Vincentius Dô Yên, O.P.; Petrus Nguyên Bá Tuân; Iosephus Fernandez, O.P.; Bernardus Vu Văn Duê; Dominicus Nguyên Văn Ranh (Diêu), O.P.; Iacobus Dô Mai Năm ; Iosephus Dăng Dinh (Niên) Vien; Petrus Nguyên Văn Tu, O.P.; Franciscus Jaccard, M.E.P.; Vincentius Nguyên Thê Diêm; Petrus Võ Dăng Khoa; Dominicus Tuóc, O.P.; Thomas Dinh Viêt Du, O.P.; Dominicus Nguyêñ Văn (Doan) Xuyên, O.P.; Andreas Dung Lac; Petrus Truong Văn Thi; Paulus Pham Khăc Khoan; Iosephus Dô Quang Hiên, O.P.; Lucas Vu Bá Loan; Dominicus Trach (Doāi), O.P.; Paulus Nguyên Ngân; Iosephus Nguyên Dīnh Nghi; Martinus Ta Dúc Thinh; Petrus Khanh; Augustinus Schoeffler, M.E.P.; Ioannes Aloisius Bonnard, M.E.P.; Philippus Phan Văn Minh; Laurentius Nguyên Văn Huong; Paulus Lê Bao Tinh; Dominicus Mâu, O.P.; Paulus Lê Văn Lôc; Dominicus Câm, T.O.P.; Petrus Doān Công Quý; Petrus Franciscus Neron, M.E.P.; Thomas Khuông, T.O.P.; Ioannes Theophanes Vénard, M.E.P.; Petrus Nguyên Văn Luu; Iosephus Tuân, O.P.; Ioannes Doān Trinh Hoan; Petrus Almato Ribera, O.P.
Laici:
Paulus Tông Viêt Buong; Andreas Trân Van Trong; Franciscus Xaverius Cân; Franciscus Dô Văn (Hiên) Chiêu; Iosephus Nguyên Dīnh Uyên, T.O.P.; Petrus Nguyên Dích; Michael Nguyên Huy My; Iosephus Hoāng Luong Canh, T.O.P.; Thomas Trân Văn Thiên; Petrus Truong Văn Duong; Paulus Nguyên Văn My; Petrus Vu Văn Truât; Augustinus Phan Viêt Huy; Nicolaus Bui Duc Thê; Dominicus (Nicolaus) Dinh Dat; Thomas Nguyên Văn Dê, T.O.P.; Franciscus Xaverius Hā Trong Mâu, T.O.P.; Augustinus Nguyên Văn Mói, T.O.P.; Dominicus Bui Văn Úy T.O.P.; Stephanus Nguyên Văn Vinh, T.O.P.; Petrus Nguyên Văn Hiêu; Ioannes Baptista Dinh Văn Thanh; Antonius Nguyên Huu (Nam) Quynh; Petrus Nguyên Khăc Tu; Thomas Toān, T.O.P.; Ioannes Baptista Con; Martinus Tho; Simeon Phan Dăc Hoā; Agnes Lê Thi Thānh (Dê); Matthaeus Lê Văn Gâm; Iosephus Nguyên Văn Luu; Andreas Nguyên Kim Thông (Nam Thuông); Michael Hô Dīnh Hy; Petrus Doān Văn Vân; Franciscus Trân Văn Trung; Dominicus Pham Trong (An) Kham, T.O.P.; Lucas Pham Trong (Cai) Thīn; Iosephus Pham Trong (Cai) Ta; Paulus Hanh ; Emmanuel Lê Văn Phung; Iosephus Lê Dăng Thi; Matthaeus Nguyên Văn (Nguyên) Phuong; Iosephus Nguyên Duy Khang, T.O.P.; Iosephus Tuân; Iosephus Túc; Dominicus Ninh; Dominicus Toai; Laurentius Ngôn; Paulus (Dông) Duong; Dominicus Huyên; Petrus Dung; Vincentius Duong; Petrus Thuân; Dominicus Mao; Dominicus Nguyên; Dominicus Nhi; Andreas Tuong; Vincentius Tuong; Petrus Da.
Si autem triplici laude tres ecclesiales ordines describere volumus horum martyrum, fidei profecto Patres sunt appellandi Episcopi, qui populum illum fidelem in Christo postquam genuerant (cf. 1 Cor 4-15), ipsius eximii extiterunt testes usque ad passionem crucemque, sic «forma facti gregis ex animo» (1 Pt 5, 3) exemplari ob oculos habito Iesu scilicet Boni Pastoris.
L exinde Presbyteri, verbi ministerio consociati et vinculis, quae ex ipso sacramento exceperant penitus compleverunt, «ordinis Episcopalis providi cooperatores» (Lumen gentium, 28); et ii sanguinis Agni immaculati dispensatores quo et se ipsi mundaverunt.
LIX tandem Laici ex variis societatis ordinibus trahentes originem, fere scilicet omnes patresfamilias ac nonnulli catechistae, baptismum aquae vixerunt suntque eundem testati, ignis pariter et Spiritus Sancti (cf. Mt 3, 11). Ipsi quoque sacrorum operariorum sollertes socii, communitatem suam, sive familiarem sive paroecialem, communionem missionalem reddiderunt: ecclesiam scilicet domesticam precationis et praedicationis Dei verbi (cf. Christifideles laici, 32-33).
Christi crux, quam omnes adorarunt potius quam proculcarent, omnibus fuit salus et vita.
Complurium eorum martyrium in Consistorio dilaudaverant Decessores Nostri Pius VI et Gregorius XVI, qui exinde in quattuor coetus distributi, in Beatorum catalogum a Leone XIII anno MCM, Pio X anno MCMVI et MCMIX, Pio XII anno MCMLI sunt relati. Die autem XVIII mensis Aprilis anno MCMLXXXVI Congregatio pro Causis Sanctorum eosdem in unum coadunavit ut una simul canonizarentur. Anno enim ante Conferentia Episcopalis Vietnamiensis a Nobis idem postulaverat, XV decurrente anniversaria memoria hierarchiae catholicae inibi constitutae, ubi XXV dioeceses numerantur et sexagies centena milia fidelium. In fide christiana testificanda firma et saecularis huius populi constantia, hodiernis quoque temporibus significata, Pastorum iudicio omnino requirebat ut CXVII supra memorati Beati in album Sanctorum adscriberentur, magistri quidem vitae, exculti et in exemplum sumpti. Postulationi huic se consociaverunt Philippinarum Insularum Episcopi, Hispaniae et Galliae, et Supremi Moderatores Ordinis Praedicatorum et Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes.
Nos autem quorum est in fide confirmare fratres (cf. Lc 22, 32) parato animo volentique (cf. 2 Mac 1, 3) aestimavimus et tam praestans postulatum excepimus. Decreto autem die V mensis Iunii anno MCMLXXXVI foras a competenti Congregatione emisso, statuimus canonizationem faciendam, miro praetermisso: «Attenta mirabili in sancta Fide perseverantia Christifidelium Vietnamiensium, exemplis et precibus eorundem Beatorum Martyrum tributa, necnon solida signorum et miraculorum fama quorundam ex iisdem Martyribus».
Die autem XXII mensis Iunii anno MCMLXXXVII Sacro Consistorio convocato, faventibus Patribus Cardinalibus et Episcopis adstantibus, canonizationis diem statuimus. Die ergo XIX mensis Iunii anno MCMLXXXVIII in foro Petriano, quo milleni convenerant peregrinatores, praesertim Vietnamienses, petitione audita Venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis Petri Palazzini, Congregationis pro Causis Sanctorum Praefecti, iis per litaniarum cantum invocatis, hanc ediximus formulam:
«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Andream Dung-Lac, Thomam Thiên, Emmanuelem Phung, Hieronymum Hermosilla, Valentinum Berrio-Ochoa, Theophanem Vénard, et centum undecim Socios, Martyres, Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos martyres pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quibus verbis dictis, has Litteras Decretales confici et expediri iussimus, ac de novensilibus Sanctis eorundemque virtutibus sermonem habuimus.
Datum Romae, apud S. Petrum die undevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana