IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
INSTITUTA RELIGIOSA
BEATAM ROSAM PHILIPPINAM DUCHESNE
SANCTAM ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR
«Instituta religiosa, vitae contemplativae et activae, maximam hucusque partem in mundi evangelizatione habuerunt et habent» (Ad gentes, n. 40). His verbis Concilium non solum revocat se ad sacerdotes et fratres missionarios qui, saeculorum decursu in bonum nuntium diffundendum incubuerunt, verum etiam ad innumeras religiosarum multitudines quae, saepe secreto et magno cum abnegationis spiritu, totam suam Christo donationem amoris exercuerunt per indefatigabile missionale servitium.
In eiusmodi sanctarum religiosarum numero, quae fulgidum nobis reliquerunt vitae et Spiritus missionalis exemplum, iure habenda est Rosa Philippina Duchesne.
Gratianopoli in Gallia orta die XXIX mensis Augusti anno MDCCLXIX, a monialibus Visitationis monasterii vocati «S.te Marie d'en Haut» educata, harem vita contemplativa se allici animadvertit, et apud easdem duodeviginti annos nata novitiatum inchoavit.
Gallica orta rerum mutatione, communitas dispersa est eamque ob rem Philippinae fuit domum redeundum. Illa in condicione tempus consumpsit in multorum levandis doloribus, in visendis captivis civilibus et in aegrotis subveniendo, pauperibus, pueris. Post factam anno MDCCCI pactionem, Philippina nisa est monasterio de S.te Marie d'en Haut vitam restituere, ubi aliquas excepit alumnas internas.
Anno MDCCCIV, cum audivisset aliam esse Congregationem, videlicet Societatem a Sacro Corde, Philippina Duchesne statuit se ipsam offerre et monasterium huius religiosi Instituti conditrici, Magdalenae Sophiae Barat. Eodem anno Mater Barat ad S.te Marie d'en Haut se contulit et Philippinam eiusque sodales novitias accepit in Societate.
Professione religiosa facta, acrior in ea evasit vocatio ad missiones, quam a pueritia aluerat, sed duodecim annis fuit ei exspectandum, ante quam suum assequeretur propositum; namque nonnisi anno MDCCCXVIII est in Ludovicianam Regionem missa, ut rogatni responderet Episcopi, novam educatricum Congregationem quaerentis, quae ipsum adiuvaret ad Evangelium nuntiandum Indis et iuvenibus Gallicis in eius dioecesi degentibus. Sancti Caroli, apud Sanctum Ludovicum (in Missuria) Philippina primam constituit Societatis communitatem extra Continentem Europaeam. In humili ligneo gurgustio omnes tulit austeritates verorum antesignanorum proprias; et tamen, cum quattuor suis sociis, plures aperuit scholas iuventuti educandae. Duorum et septuaginta annorum optatum, quod diu coluerat, ad effectum adduxit, laborandi scilicet pro Indis; sed anno MDCCCXXXXII valetudinis causa impulsa est ad revertendum Sanctum Carolum. Mulier magnae fidei et ardentis caritatis omnibus viribus operata est ut Evangelium diffunderet, forti animo et interiore pace multa oppetens incommoda. Coniunctione cum Deo et continua deprecatione confirmata, sine intermissione progressa est in imitatione Christi et ad magnam pervenit perfectionem. Sancti Caroli obiit (in Missuria) die duodevicesimo mensis Novembris anno MDCCCLII.
Sanctitatis fama, quam sibi viva pepererat, post mortem crevit; quam ob rem inita est canonizationis Causa. Processibus ranonicis celebratis, iure praescriptis, et exitu cum prospero ex more virtutibus inspectis deindeque duabus sanationibus miris, precibus Servae Dei tributis, Decessor Noster Pius XII, die duodecimo mensis Maii anno MCMXXXX sollemnem peregit Beatificationem.
Causa resumpta, apud curiam Sancti Francisci in California et Tokiensem annis MCMLX-MCMLXI actus est Processus canonicus de asserta mira sanatione. Post hanc a medicis et a theologis disputatam, coram Nobis editum est Decretum super miro die vicesimo tertio mensis Octobris anno MCMLXXXVII.
Fratribus Cardinalibus et Episcopis suffragantibus, in Consistorio collectis die secundo mensis Maii habito anno MCMLXXXVIII, decrevimus ut canonizationis ritus die tertio mensis Iulii eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur, inter Missarum sollemnia, hanc sumus formulam elocuti: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Simonem de Rojas et Rosam Philippinam Durhesne Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
His prolatis verbis praecepimus ut hae conficerentur expedirenturque Decretales Litterae. Gratiis inde Deo actis cum praesentibus et sermone habito de novensilibus Sanctis deque eorum eximiis virtutibus et operibus, caeleste eorum patrocinium primi invocavimus et augustiore ritu divinum sacrifirium ad eorundem honorem facere perreximus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Mariali MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana