IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM NOS MAGNA
S. MARIAE AD NIVES TEMPLUM APUD VICUM «PONTICELLI»
SITUM IN NEAPOLITANAE ECCLESIAE FINIBUS
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Nos magna veneratione Ipsi Beatam Virginem Mariam prosequi usque solemus, tum etiam vehementer optamus ut eiusdem laudes honoresque apud populum fidelem latius proferantur ac magis magisque dilatentur. Haud quidem Nos sumus nescii Beatam Virginem Mariam pie coli Deique a plebe vici praesertim Ponticelli magna cum religiose observari. Probe quoque scimus eaedem hanc arcto sane nexu cum basilica Liberiana iungi, ita ut hinc sales populi Ponticelli hinc «salus populi Romani» dici possit, cum binis in locis de eiusdem agatur titulo, de Beata Virgine Maria scilicet ad Nives. Complures igitur ob causas has non modo libenter, verum etiam laetanter, ut marialis pietas plus plusque solidetur, Venerabilis Fratris Nostri Michaelis S. R. E. Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, postulationibus concedendum esse arbitramur, qui petierit ipsemet, additis pariter tum cleri tum Christifidelium votis, ut templum Beatae Mariae Virgini ad Nives dicatum in vico Ponticelli Neapolitanae archidioecesis ad gradum dignitatemque Basilicae Minoris eveheretur. Itaque comprobatis iis quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re statuit consiliis, factis a Nobis potestatibus, Beatae Mariae Virginis templum quod supra memoravimus ut in Basilicas Minores ascribatur decernimus, iuribus nempe ac liturgicis privilegiis attributis quae ad templa hoc nomine honestata pertinent. Diligentes proinde serventur quae decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII exaratum, deliberavit et constituit. Quibuslibet rebus minime obstantibus. Ipsam demum Beatam Virginem Mariam plurima deprecamur prece ut cunctis qui ad eandem tam fidenter decurrant, usque se praestet opiferam Matremque benignam, quae quidem hac in aede tenuioris ordinis praesertim tot per saecula filios filiasque respexit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana