Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SATIS SUPERQUE

ISCLANA IN DIOECESI PAROECIALE TEMPLUM SANCTO VITO M. IN «FORIO»
 DICATUM TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS EXORNATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Satis superque constat praeclaram aedem Sancto Vito Martyri in «Forio» sacram, qui locus Ecclesia continetur Isclana, saes. IX-X certum suum primordium habuisse, eandemque deinceps, quod auctoritate semper praevaleret, restitutam ac refectam esse necnon moderatam quandam artis speciem, quae baroca dicitur, induisse. Pariterque pro comperto habetur, quod quidem pluris interest, complures Christifideles ad idem templum illius oppidi memorato apud Deum Patrono dicatum adire diu consuevisse venerationis pietatisque causa; quem ad modum varia laudanda cum eiusmodi templo coniuncta videntur apostolatus Instituta aliaque paroeciae incepta, quae, reliquis sacris ministeriis cumulata, magnopere spiritali animorum utilitati conducunt. Quae cum ita sint, Nos, qui maxime cupimus ut clara ubique templa ad ritus sollemniores celebrandos valde conferant et in primis ad Deum etiam in Sanctis suis piissime colendum, statuimus preces audiendas esse, quas recens huic Sanctae Sedi Venerabilis Frater Antonius Pagano, Episcopus Isclanus, adhibuit, quibus videlicet, communia cleri populique vota expromens, petiit ut praestabilis, quam diximus, sacra aedes titulo Basilicae Minoris decoretur. Quare, ratam habentes sententiam Congregationis pro Cultu Divino, idque simul confirmantes, quod hac de re facultatibus utendo a Nobis sibi factis ipsa hodie peregit, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute nominatum templum paroeciale Santo Vito M. in «Forio» dicatum ad gradum honoremque Basilicae Minoris perpetuum in modum evehimus, cunctis ei traditis iuribus et concessionibus, quae reliquarum eiusmodi ordinis Basilicarum sunt propria, servatis vero servandis Decreto «de titulo Basilicae Minoris» statutis, quod die VI mensis Iunii prolatum est anno MCMLXVIII.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die duodetricesimo mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana