IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
COMPERTUM QUIDEM
IN OPPIDO «CASTELLABATE» QUOD DICUNT, QUI LOCUS EST DIOECESIS
VALLENSIS IN LUCANIA, PAROECIALE TEMPLUM B. M. V. IN CAELUM
ASSUMPTAE SACRUM TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS AGETUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Compertum quidem plane habetur in loco «Castellabate» quod oppidum est Ecclesiae Vallensis in Lucania, paroeciale templum B. M. V. in Caelum Assumptae dicatum, necnon anno MCMXXXVII in pristinum restitutum, sacra ab aede in honorem Sanctae Mariae de gulia annis MCXXIV-MCXXXVIII primum illic aedificata profectum esse. Quod pluris tamen est, praetor eiusdem templi momentum artisticum, pro explorato habetur ipsum, in primis ob paroeciales curas Reverendi Domini Archipresbyteri et cleri ei auxiliantis, magnopere non solum ad christianam fidem in incolis alendam, sed ad peculiarem etiam pietatem erga Beatam Virginem Mariam, caelicam ac dulcissimam omnium fidelium Matrem, magis magisque colendam, vulgandam firmiterque tuendam conferre. Quapropter Nos, quibus maxime cordi est spiritale Christifidelium emolumentum omniumque animorum salus, non dubitantes quin audiendae sint preces, quibus ad Apostolicam Sedem admotis Venerabilis Frater Iosephus Casale, Episcopus Vallensis in Lucania, sua suique cleri ac populi vota expromens, nuper poposcit ut clara quam diximus aedes sacra insigni Basilicae Minoris titulo decoretur, nunc, sicut quod hac de re Congregatio pro Cultu Divino ex facultatibus sibi a Nobis factis hodie peregit, id confirmamus, ita e plenitudine etiam potestatis Nostrae Apostolicae harumque Litterarum virtute nominatum templum paroeciale B. V. Mariae in Caelum Assumptae consecratum ad gradum honoremque Basilicae Minoris perpetuumque in modum evehimus; omnibus ei traditis iuribus et privilegiis, quae reliquarum eiusmodi ordinis Basilicarum sunt propria, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum, rite sunt servanda. Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Quas Litteras Nostras Apostolicas nunc et in posterum religiose observari volumus omnesque effectus suos habere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die altero mensis Augusti, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana