Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TU VERO VIGILA

VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO GÉRARD
BEATORUM HONORES TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple» (2 Tim 4, 5). Haec sancti Pauli apostoli verba ad Timotheum scripta vitam comprehendunt studiumque declarant discipuli missionarii: primo quidem viam eligendi ipsius Christi; secundo libenter ferendi quaslibet res adversas, quas haec electio postulat; tertio tandem Verbum Dei exhibendi praedicatione necnon servitio aliis praestito. Optio fundamentalis enim missionarii in hac re posita est, ut Christum confiteatur (cf. Mt 10, 32; 12, 8) vitamque ducat non suam sed Christi, qui in ipso vivit (Gal 2, 20). Christi virtute cognita, quae potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus» (Eph 3, 20), discipulus ferre valet quasvis res adversas cum patientia (cf. Iac 1, 2-4), certus in his omnibus nos supervincere per eum qui dilexit nos (cf. Rom 8, 37). Corroboratus mysterio Christi, quod est «spes gloriae» (Col 1, 27), missionarius sese parat ad praedicandam «oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius» (Rom 1, 5). Discipulus Christi virtutem fidei manifestat, quae per caritatem operatur (cf. Gal 5, 6), caritatem quidem quae non sibi ministrari, sed ipsa ministrare vult (cf. Mc 10, 45).

Huiusmodi discipulus missionarius fuit Iosephus Gérard, Oblatus Beatae Mariae Virginis Immaculatae. Natus in parvo pago Galliae Bouxieres-aux-Chenes nuncupato, in dioecesi Nanceiensi, die quidem XII mensis Martii anno MDCCCXXXI, maximus natu erat quinque filiorum. Parentes eius modicis tantum facultatibus instructi erant, sed fortes in fide, ita ut Iosephus in felici familia adolesceret. Ss.mo Corpore Domini primum refectus est die II mensis Februarii anno MDCCCXLII, quod cum gaudio recordatus est etiam octoginta duos annos natus, scribendo illam fuisse «diem puleherrimam vitae suae». Anno MDCCCXLIV, a parocho loci adiutus, Iosephus Seminarium minus ingressus est, ubi per quinque annos remansit usque dum anno MDCCCXLIX duodeviginti annos natus ad Seminarium maius in urbem Nanceium transiit. In utroque Seminario missionarii hospites ac praedicatores spirituales de magno Christi mandato sermones habebant: «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15). Iosephus praesertim sermonibus commovebatur per aliquos sacerdotes Congregationis noviter fundatae Oblatorum B.M.V. Immaculatae. Itaque anno MDCCCLI novitiatum Oblatorum ingressus est ut se perficeret ministrum evangelii (cf. Eph 3, 7). Revera anni quos novitius vel alumnus seminarii peregit tempora fuerunt incrementi continui in amore Dei, adeo ut fundator Congregationis Oblatorum, Beatus Eugenius de Mazenod, cum die mensis Aprilis anno MDCCCLIII Iosepho ordinem diaconatus contulisset, scribere impulsus sit se «verum sanctum» ordinavisse.

Die X mensis Maii eiusdem anni Iosephus Gérard etiam tum diaconus cum duobus sociis iter aggressus est ad campum missionalem Africae Australis, quod septem menses duravit. Sacerdos ordinatus die XIX mensis Februarii anno MDCCCLIV vitae missionarii initium fecit apud advenas catholicos Eurafricos necnon apud paganos nationis Zulu. Quod ut efficeret, alias duas linguas addiscere debebat atque itinera suscipere ad oppida longe alia ab aliis remota et sub caeli intemperiis durissimis. Una cum sociis Pater Gérard per octo annos contra omnia adversa strenue certavit, ut gentiles illos adduceret ad Christum recipiendum: qui conatus tamen fere omnes irriti fuerunt. Exinde anno MDCCCLXII novam mandatum accepit interius penetrandi in terram continentem, ad regionem Lesothum nuncupatam, ut ibi evangelizaret «investigabiles divitias Christi» (Eph 3, 8). Ibi Iosephus Gérard partem longe maiorem suae longinquae vitae missionalis egit et consumpsit unde vere pater fidei pro gente huius regni montani factus est.

Magna cum fiducia in Matre Dei posits Servus Dei munus iniit faciendi istam nationem novam creaturam in Christo (cf. 2 Cor 5, 17). Huc atque illuc per montes Lesothi equitans praedicabat et catechesim tradebat, pauperes iuvabat et in infirmos senesque curam impendebat; hoc autem fecit non semel atque iterum, sed per multos annos, sive in ardoribus aestivis versans sive in nivibus hiemalibus, in gaudio et maerore. Genti illi dedit semetipsum, sed ante omnia verbum et Panem Christi ita ut vere dici posset «... quia requiescit manus Domini in monte isto» (Is 25, 10). Itinera faciens ad Dominum respicere solebat tamquam ad fulcrum suum fortissimum, umbraculum et custodiam (cf. Eccli 34, 16-20); et Dominum secum vectabat. Amorem ardentem populi modo extraordinario exhibebat et in libello memoriali sacri recessus annui aliquando notavit: «Debemus eos amare, debemus eos amare non obstantibus rebus quibuslibet, debemus eos amare semper». Isti vero amori sensum adiungebat constantem praesentiae Dei necnon vitam precationis continuam, praesertim quidem cum labores proprii fructum ferre non videbantur. Patiens eius constantia ac bonitas manifesta necnon aperta et arcta cum Deo coniunctio populo veram Christi imaginem ostendebant. Pauci primum, sed plures postea Basothi viri et mulieres verbum veritatis et evangelium salutis acceperunt (cf. Eph 1, 13), quod ut ipsis afferret Servus Dei venerat. Scripsit equidem: «Mundus eius est qui eum maxime amat atque id probat». Ipse populum suum certissime amabat atque amorem probavit curis eidem praestitis. Sed prae omnibus amabat Deum, quod probavit constantia heroica propriae vitae. Die XXIX mensis Maii anno MCMXIV octoginta tres annos natus gratiae divinae fecunditatem persuasam habens Iosephus Gérard profectus est in occursum Unius, quem summe amabat, facie ad faciem Ipsum visurus in perpetuum. Nationem vero relinquebat, in qua sermo Dei et ministerium Ecclesiae glorificabantur (cf. 2 Thess. 3, 1). Ab obitu usque ad praesentem diem homines ad eius sepulcrum concurrunt, certam habentes eius sanctitatem necnon virtutem intercessionis apud Deum. Quos amaverat usque ad mortem, eius immemores non fuerunt in morte, nec umquam erunt.

Post processum dioecesanum causa pro eius canonizatione Romae introducta est die prima mensis Martii anno MCMLV. Decretum de gradu heroico virtutum eius promulgatum est die XIII mensis Novembris anno MCMLXXVI. Populus Lesothi interea non cessabat precationibus suis fidem et fiduciam in eum ostendere. Intercessione eius puella regionis, Florina Phakela, a caecitate sanata est ac Decretum de hoc miraculo die prima mensis Iunii anno MCMLXXXVII coram Nobis promulgatum est. Die vero XV mensis Septembris anno MCMLXXXVIII, occasione itineris Nostri apostolici ad Lesothum, coram plurimis filiis spiritualibus Iosephi Gérard congregatis, nomen eiusdem in Beatorum numerum adscripsimus his verbis:

«Laetanter prorsus vota explentes Venerabilis Fratris Alphonsi Liguori Morapeli, Archiepiscopi Maseruensis, eiusque Fratrum in episcopatu, sacerdotum et Christifidelium Lesothi et Africae Australis, necnon Congregationis Missionariorum Oblatorum Beatae Mariae Virgini Immaculatae, post consultationem Congregationis pro Causis Sanctorum, auctoritate Nostra apostolica decernimus, ut Iosephus Gérard Beatus appelletur eiusque festum quotannis die vicesima nona mensis Maii, die quidem anniversaria mortis eiusdem, celebretur. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma ease volumus et nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Maseru, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Septembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana