IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MARIALIS CULTUS
NATIVIATI BEATAE MARIAE VIRGINIS DICATUM TEMPLUM IN LOCO
QUEM INIBI INCOLAE FRAUENKIRKEN APPELLANT IDEMQUE
IN SIDEROPOLITANA DIOECESI POSITUM INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Marialis cultus antiquis servatus temporibus quam maxime, ne nostra quidem aetate intermittitur, immo vero feliciter augetur. Quam autem rem catholica Ecclesia studiose libenterque favet plane conscia complura accipere beneficia ex caelesti Matre fideles plurimumque Eandem ad spiritalem progressum conferre. Probe quidem scimus, et ea de re laetamur, in paroeciali aede illius loci, quem populari loquela Frauenkirchen appellant inibi cives, Beatae Virginis Mariae venerationem vetustam repetere memoriam, quae numquam intermissa est. Id vero comprobant tum sacrarium ipsum, tum tabulae pictae, tum venerandum signum idemque Dei Matris perantiquum. Libentes ergo volentesque ad Venerabilis Fratris Stephani László, Sideropolitani Episcopi, accedere cupimus precibus, qui sua exoptata significans suorumque pariter fidelium, observanter petiit ut templum illud, quod supra memoravimus quodque ad ipsius pertinet dioecesim, in numerum referretur Basilicarum Minorum. Itaque ea confirmantes quae decrevit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Apostolica Nostra usi potentate aedificium sacrum, Nativitati Beatae Mariae Virginis dicatum, quod supra diximus, in numero recensemus Basilicarum Minorum, iuribus similiter additis necnon privilegiis convenientibus. Servetur praeterea decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii foras emissum, anno MCMLXVIII. Contrariis rebus minime obsistentibus. Postremo si quidem inibi christiana pietas floret, fore ut in posterum tempus magis eadem dilatetur exoptamus atque uberiores fructus ferat et ampliores.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die nono mensis Martii, anno Domini MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana