IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
UNIVERSALIS PER TERRAS
IN CIVITATE SANCTI VINCETII ET GRENATENSIUM
APOSTOLICA NUNTIATURA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Universalis per terras Ecclesiae gubernacula iam diutius tractantes Nos atque pastoralia etiam itinera diversas ad nationes populosque peragentes experiri plurimum iuvat quantum tandem ad ipsum prosperandum evangelicum Ecclesiae opus ad communemque gentium pacem et progressionem praestandam conferant sane feliciter contracta amicitiae publicae vincula hanc inter Sedem Apostolicam et singulas passim hominum Civitates. Eoque proin laetamur in dies magis, quod eius modi rationes necessitudinis maior usque nationum numerus suscipere valet ob rerum secundas quidem condiciones et Ecclesiae Catholicae inibi aestimationem et ubique nunc percrebrescens studium communi scilicet industria confirmandorum iurium humanorum ac iustitiae terrestris corroborandae. Tales igitur salutares huius consilii fructus cum gaudentes praevideamus aliis nascituros in Caraibicis insulis, harum vi Litterarum Nostraque potestate condi legitime et institui censemus Nuntiaturam Apostolicam in Statu Sancti Vincentii et Grenatensium eique officia indulta privilegia largiter tribui ex normis cuiusque talis Legationis Apostolicae propriis, at Nuntiaturarum potissimum in regionibus vigentium quae de Congregatione pro Gentium Evangelizatione pendent. Sedem autem ipsius ad tempus in urbe Portus Hispaniae defigimus praecipimusque simul ut singula hic a Nobis edicta ac statuta virtutem suam servent et effectus generent iuridiciales tam in praesens quam in posterum tempus; contrariis quibusvis rebus nequaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimo septimo mensis Aprilis, anno Domini MCMXC, Pontificatus Nostri XII.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana