Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AFFLICTUS EST

VENERABILIBUS SERVIS DEI CYRILLO BERTRANDO ET SEPTEM SOCIIS ATQUE
 INNOCENTIO A MARIA IMMACULATA BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit» (Is 53, 7).

Sicut Servus Jahve, de quo Isaias propheta loquitur, Venerabiles Servi Dei Cyrillus Bertrandus et septem socii Instituti Fratrum Scholarum Christianarum necnon Venerabilis Servus Dei Innocentius a Maria Immaculata Congregationis Passionis sodalis, iniuste vexati, inimicis suis non restiterunt et, laeti coram mundo Christum confiteri ac supremum caritatis dare testimonium per sanguinis effusionem, magna cum tranquillitate et fortitudine mortem oppetiverunt.

Fratres Scholarum Christianarum anno MCMXIX in oppido sermone patrio Turón appellato, intra fines archidioecesis Ivetenis domum aperuerant instituendis educandisque pueris et iuvenibus operariorum maximam partem filiis. Hoc Opus celeriter auctum copiosos edidit fructus pro loci iuventute. Etsi religiosi in suum institutorium munus incumbebant cum incommodo et abstinentia, numquam quaestionibus publicis implicati, a francomurariorum circulo, qui ab eorum ephebeo parum aberat, malignitate et insectatione pressi sunt. Incertiora et periculosiora tempora successerunt, cum Asturiarum provincia est violentis rei publicae turbinibus subversa, unde multi mortui sunt et sauciati, inter quos etiam non pauci sacerdotes et religiosi, odii contra religionem et Ecclesiam victimae. Die V mensis Octobris anno MCMXXXIV, mane, improviso nimbus ingruit etiam in Communitatem Fratrum Scholarum Christianarum oppidi Turón, cum congregati erant propter eucharisticam celebrationem, cui praesidebat Pater Innocentius a Maria Immaculata. Omnes sunt comprehensi et ad «domum populi» ducti, in carcerem mutatam. Hi fuerunt:

Frater Cyrillus Bertrandus (in saeculo Iosephus Sanz Tejedor). Natus Lermae, in dioecesi Burgensi, die XX mensis Martii anno MDCCCLXXXVIII, iuvenis ingressus est Institutum Fratrum Scholarum Christianarum. Anno MCMXVI professionem perpetuam fecit. Variis in locis institutioni inservivit. Ab anno MCMXXXII rector erat domus Turón.

Frater Marcianus Iosephus (in saeculo Philomenus López López). Ortus in loco communiter El Pedregal vocato, in dioecesi Seguntina, die XV mensis Novembris anno MCM, duodecim annorum intravit in Institutum Fratrum Scholarum Christianarum. Anno MCMXXV perpetuam professionem fecit. Cum institutioni se dedere non posset ob surditatem, functus est, pro necessitatibus, vestifici, aeditui et coctoris muneribus. Ad oppidum Turón translatus est anno MCMXXXIV.

Frater Iulianus Alfredus (in saeculo Vilfredus Fernández Zapico). Ortus est die XXIV mensis Decembris anno MCMII in vico vulgo Cifuentes de Ruede dicto, in dioecesi Legionensi. Anno MCMXXVI est admissus ad novitiatum maiorem Fratrum Scholarum Christianarum in loco lingua vernacula Bujedo denominato et anno MCMXXXII fecit perpetuam professionem. In institutionem incubuit inque pueros praeparandos ad primam Communionem. Ab anno MCMXXXIII ad communitatem pertinebat in oppido Turón sedem habentem.

Frater Victorianus Pius (in saeculo Claudius Bernabé Cano). Natus in pago sermone vernaculo denominato S. Millán de Lara, in dioecesi Burgensi, die VII mensis Iulii anno MCMV, anno MCMXVIII ingressus est Institutum Fratrum Scholarum Christianarum et professionem fecit perpetuam anno MCMXXX. Institutioni se dedidit et moderationi chori celebrationibus religiosis animandis. Ad oppidum Turón est missus paucis ante mortem hebdomadis.

Frater Beniaminus Iulianus (in saeculo Vincentius Alfonsus Andrés). Natus in vico Jamarillo de la Fuente, in dioecesi Burgensi, die XXVII mensis Octobris anno MCMVIII, Institutum Fratrum Scholarum Christianarum introivit anno MCMXXI et anno MCMXXXIII perpetuam professionem fecit. Mense Octobri eiusdem anni ad domum oppidi Turón translatus est.

Frater Augustus Andreas (in saeculo Romanus Martín Fernández). Ortus Blendii die VI mensis Maii anno MCMX, Fratrum Scholarum Christianarum Institutum iniit mense Augusto anno MCMXXII, vota triennalia nuncupavit anno MCMXXIX, quae anno MCMXXXII repetivit. Mense Octobri anno MCMXXXIII in oppidum Turón translatus erat.

Frater Benedictus a Iesu (in saeculo Hector Valdivieso Saez). Ortus die XXXI mensis Octobris anno MCMX Bonaeropoli in Argentina, pueritiam egit in vico Briviesca, intra fines dioecesis Burgensis, quo eius familia migraverat. Anno MCMXXIV intravit in Institutum Fratrum Scholarum Christianarum et vota triennalia nuncupavit anno MCMXXIX, quae mense Augusto anni MCMXXXII iteravit. Mense Octobri insequentis anni ad domum oppidi Turón missus est.

Frater Anicetus Adolfus (in saeculo Emmanuel Seco Gutiérrez). Ortus in loco Celada Marlantes, intra fines dioecesis Burgensis, die IV mensis Octobris anno MCMXII, anno MCMXXIV ingressus est Institutum Fratrum Scholarum Christianarum. Vota triennalia est professus anno MCMXXXI. Communitatis domus oppidi Turón a mense Octobri anni MCMXXXIII sodalis erat.

Pater Innocentius a Maria Immaculata (in saeculo Emmanuel Canoura Arnau). Ortus est die X mensis Martii anno MDCCCLXXXVII Sanctae Caeciliae Vallis Aureae, in dioecesi Mindoniensi. Congregationem Passionis ingressus, anno MCMV professionem religiosam fecit et die XX mensis Septembris anno MCMXIII sacrum presbyteratus ordinem accepit. Primum in istitutionem incubuit aliquibus in domibus sui Instituti, deinde in praedicationis ministerium. Mense Septembri anno MCMXXXIV missus est ad conventum loci Mieres vulgo appellati, unde, Antistitum voluntate, Turón se contulit die IV mensis Octobris anno MCMXXXIV ut scholae puerorum confessiones audiret, quae a Fratribus Scholarum Christianarum regebatur, ad praeparandam celebrationem primi diei Veneris mensis.

In custodia Venerabiles Servi Dei, solida fide roborati et certa aeternorum bonorum spe, mira cum tranquillitate, humilitate et obsequio erga voluntatem Dei se gesserunt. Continenter in deprecationem intenti erant et, scientes quae eos manerent, ad supremum sacrificium se composuerunt per paenitentiae sacramentum. Primis nocturnis horis diei 9 mensis Octobris anni MCMXXXIV, ad coemeterium illius loci ducti, ubi iam parata erat fossa communis iis sepeliendis, plumbo interfecti sunt et statim sepulti.

Nullus eorum aliquo crimine insimulatus; sed patet eos occisos esse utpote cum religiosi essent et antea recusassent Crucifixum e scholis auferre, catechismum docere et alumnos ad missam paroecialem diebus dominicis et festis comitari.

Martyrii fama per totam regionem permanavit et procedentibus annis confirmata est; qua re Episcopus Ovetensis Causae canonizationis initium fecit celebratione Processus Ordinarii Informativi (annis MCMXXXXIV-MCMXXXXV). Post consuetas deliberationes faventi cum exitu actas apud Congregationem de Causis Sanctorum, die VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX coram Nobis proditum est Decretum, quo agnovimus Venerabilium Servorum Dei qui sunt iam commemorati, mortem esse verum martyrium habendam, utpote in odium Christi fidei obitam.

Statuimus deinde ut beatificationis ritus Romae celebraretur die XXIX mensis Aprilis anno 1990.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc enuntiavimus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Gabini Díaz Merchán, Archiepiscopi Ovetensis, Narcissi Jubany Arnau, Archiepiscopi emeriti et Administratoris Apostolici Barcinonensis, Raimundi Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis, et Ioannis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Cyrillus Bertrandus et septem Socii, Innocentius ab Immaculata, Maria a Mercede Prat, Iacobus Hilarius Barbal Cosán, martyres, et Philippus Rinaldi, presbyter Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Cyrilli Bertrandi et septem Sociorum et Innocentii ab Immaculata die nona Octobris; Mariae a Mercede Prat die vicesima quarta Iulii; Iacobi Hilarii Barbal Cosán die decima octava Ianuarii et Philippi Rinaldi die quinta Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his decrevimus Litteris, nunc rata et firma esse volumus et in futurum. Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana