IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
EXALTAVIT HUMILES
CULTUS LITURGICUS IN HONOREM
BEATI IOANNIS DIDACI CONCEDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Exaltavit humiles» (Lc 1, 52): quae Redemptoris Matris verba rationem quoque exprimunt, qua Deus in historia salutis agere solet, quaeque tune etiam adimpleta sunt, cum Ioannes Didacus, vir humilis ex Indorum stirpe, tamquam instrumentum electus est ut, in honorem Beatae Mariae Virginis de Guadalupe, templum aedificaretur, quod veluti centrum exstat ex quo tenera devotio ergs ipsam Deiparam per Americae terras, praesertim vero Mexici, longe lateque diffusa est eiusque incolarum cordibus ita inhaesit et inhaeret, ut, a generatione in generationem, viva semper atque augescens ad nostra usque tempora permaneat.
«Domina mea, puella, statim pergo ad munus exsequendum, venerabile tuum verbum; nunc ergo a Te discedo, ego, pauper tuus Indus ... Domina mea, Regina, filiola, infantula mea, iam ivi in locum, quem mihi indicasti, ut amabile tuum mandatum perficerem» (Nican mopoua). Uti scripta ferunt, his aliisque similibus Ioannes Didacus usus est verbis, cum, mense Decembri, anno MDXXXI, Deipara Virgo Maria mirum in modum sese videndam ei praebuit in colle Tepeiacensi.
Haec quidem evenerunt dum in suis primordiis versabatur Americae evangelizatio, magnum sane opus, quod una ex gemmis est, quibus Christi Sponsa decoratur, cuiusque quinquies ab initio centesimus annus iam proxime celebrabitur. Neminem sane latet quanti momenti sint haec omnia in progressu evangelizationis atque Ecclesiae implantationis in America, quippe quae luculenter ostendant quomodo «in gratiae oeconomia maternitas Mariae indesinenter perduret ... Maria enim, quae, in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat, dum praedicatur et colitur, ad Filium suum Eiusque sacrificium atque ad amorem Patris credentes advocat. Ecclesia vero, gloriam Christi prosequens, praecelso suo Typo similior efficitur, continuo progrediens in fide, spe et caritate, ac divinam voluntatem in omnibus quaerens et obsequens et exsequens. Unde etiam in opere suo apostolico Ecciesia ad Eam merito respicit, quae genuit Christum, ideo de Spiritu Sancto conceptum et de Virgine natum, ut per Ecclesiam in cordibus quoque fidelium nascatur et crescat» (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 62 et 65).
Haud multae sent notitiae quae, usque ad annum MDXXXI, de Ioanne Didaco ad nos pervenerunt. Natus est ipse, ut videtur, anno circiter MCDLXXIV, in pago cui nomen Cuauhtitlán, et per plures annos vixit apud patruum suum Ioannem Bernardinum. Una cum uxore, Maria Lucia, baptismi aquis ablutus est probabiliter anno MDXXIV, quinquagesimum suae aetatis annum agens. Fertur ipsum, post auditam praedicationem P. Turibii de Benavente (Motolinia), ex Ordine Franciscano, qua meritum castitatis propter Regnum Caelorum extollebatur, consilium perpetuae continentiae colendae cum uxore inivisse ac servasse.
Mortua uxore (ca. a. MDXXIX), postquam prioris sacelli in honorem Beatae Mariae Virginis exstructionem ab Episcopo Ioanne de Zumárraga impetraverat, Ioannes Didacus, eodem consentiente ac benedicente Episcopo, omnia derelinquere statuit seque in praedictum sacellum contulit, ut ipsius coram susciperet vitamque ibi ageret eremiticam, quod per annos fere septemdecim fideliter exsecutus est, usque ad mortem, quae anno MDXLVIII evenit. De eius autem vita eo tempore, haec fert vetus quoddam scriptum monumentum: «Cotidie in res spirituales incumbebat et sacellum everrebat; sese prosternens coram Caeli Domina, Eam fervide invocabat, frequenter peccatorum confessionem instituebat et Sacram Communionem recipiebat; paenitentiam agebat corpus suum flagellis ac ciliciis affligens secedebatque in loca umbratilia ut ibi oraret et a Caeli Regina tutelam postularet» (Nican motecpana).
Exemplo igitur est Ioannes Didacus universis christifidelibus: docemur enim «christifideles omnes, cuiusvis condicionis ac status, ad perfectionem sanctitatis qua Pater ipse perfectos est, sua quisque via, a Domino vocari» (CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, 11). Ioannes Didacus autem, impulsionibus divinae gratiae sedulo obsecundans, suam fideliter secutus est viam seseque totum dedit Dei voluntati adimplendae, iuxta modum ilium quo a Domino vocatum se sentiebat. In hoc autem efficiendo, tenero excelluit amore erga Beatissimam Virginem Mariam, quam constanter praesentem habuit atque ut Matrem veneratus est cuiusque domui curandae humili ac filiali animo sese dedidit. Nihil ergo mirum si fideles haud pauci sanctum eum adhuc viventem habebant ab eoque postulabant ut sua oratione eos iuvaret. Haec sanctitatis fama post eius mortem ita perduravit, ut cultus eidem exhibiti haud pauca exstent testimonia, quae sufficienter ostedunt ipsum apud christianum populum titulis designari sanctitatis notam prae se ferentibus eaque erga eum venerationis signa adhiberi, quae Sanctis vel Beatis reservari solent, prout ex artis quoque monumentis patet, in quibus Servi Dei effigiem aureola aliisve sanctitatis signis ornatam conspicere fas est. Verum est quidem talia cultus signa tempore morti Ioannis Didaci propriore praesertim manifestari, at infitiari nemo potest eadem ad nostra usque tempora ita permansisse, ut tuto constet eadem congruenter testificari de cultu peculiari nec unquam interrupto Dei Servo tributo.
Instantibus multis Episcopis aliisque christifidelibus, praesertim Mexicanis, Congregatio de Causis Sanctorum curavit ut documenta colligerentur quae Ioannis Didaci vitam, virtutes et sanctitatis famam illustrarent atque cultum eidem tributum ostenderent, quibus omnibus rite pervestigatis Positio concinnata est super Servi Dei fama sanctitatis, virtutibus et cultu ab immemorabili eidem praestito.
Quae omnia, iuxta normas in Congregatione de Causis Sanctorum servandas, inspecta fuerunt imprimis a Consultoribus in re historica peritis, in Coetu diei 30 Ianuarii, anno MCMXC. Quaestio dein pertractata fuit sub aspectu theologico in Congressu Peculiari Consultorum, die 9 Martii, anni MCMXC.
Deinde vero, Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium ac Episcoporum secuta est, die 3 mensis Aprilis eiusdem anni in Vaticanis aedibus coadunata, in qua Em.mus ac Rev.mus Dominus Agnellus Rossi Causae ponentis munere functus est. Astantes autem Patres unanimiter censuerunt constare tum de sanctitate vitae tum de peculiari cultu Servo Dei Ioanni Didaco ab immemorabili tempore praestito.
Super quibus omnibus Decretum die 9 Aprilis a. MCMXC prodi iussimus.
Nunc vero, ex gratia particularibus circumstantiis innixa concedimus, ut memoria liturgica Ioannis Didaci tamquam Beati – obligatoria in Mexicana archidioecesi, ad libitum vero in aliis Americae Latinae dioecesibus – quotannis die 9 Decembris tum in actione Eucharistica tum in Liturgia Horarum celebrari possit. Non obstantibus rebus contrariis quibuslibet.
Datum Mexicopoli, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii, anno MCMXC, Pontificatus nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana