Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SIMILE EST

VENERABILI SERVO DEI PETRO GEORGIO FRASSATI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum» (Mt 13, 44).

Gratia divina sapiens factus, Venerabilis Servus Dei Petrus Georgius Frassati non in fluxis terrae rebus spem coliocavit, sed Christi captus amore, boni sui summi et amid, fideliter Evangelii est praecepta secutus et pulchritudinem ac gaudium vivendi in arcta cum eo coniunctione operamque navandi eius regno aedificando in mundo est testificatus.

Augustae Taurinorum is natus est die VI mensis Aprilis anno MCMI, ex Alfredo Frassati et Adelaide de Ametis. Eodem die Baptismate accepto est populi Novi Foederis particeps factus. Anno MCMXI primum ad sacram Eucharisticam mensam accessit et anno MCMXV Confirmationis sacramentum excepit. Tempore quo alumnus fuit Instituti Socialis, eius magistro Spiritus moderante, quodam Societatis Iesu religioso, spiritalitatis suae fundaments iecit: Eucharistiae amorem, in Virginem Mariam pietatem, industriam, caritatem, fidei testimonium in vita cotidiana.

Anno MCMXVIII nomen professus in Polytechnicam studiorum sedem Taurinensem, in ordinem scientiae machinalis ad quaestuosam industriam pertinentis et praecipuam operam dedit architecturae fodinarum, quo propior et utilior esset operariorum classi, quae plus egebat.

Eodem autem tempore celeriter arduum faciebat iter christianae perfectionis et brevi magnos fecit progressus adeptusque est solidam christianam et humanam maturitatem. In fide fortis, in caritate ardens et impiger, laetus et intrepidus in spe, assiduus in Missa, in Sacramentis recipiendis, in precatione, ad incommode paratus, indefatigabilis et prudens in apostolatu, splendidum factus est laici exemplar sincere studiosi sui sanctificationis et mundi. Impense Ecclesiae vitam communicabat et particeps fuit diligens ac certus multarum catholicarum consociationum, e quibus commemorandae sunt Foederatio Universitaria Catholicorum Italicorum, Conferentiae a Sancto Vincentio, Congregatio Mariana, Iuvenes Adoratores Nocturni Universitarii, Tertius Ordo Dominicanus. Etiam vitam publicam et socialem participavit, animose Dei, Ecclesiae et hominum iura defendens. Pauperum difficultatibus motus, eos in suis sedibus quaerebat, ut iisdem quoad corpus et quoad spiritum adesset. Aequalibus vitae fuit exemplum et tutum signum ob plenam adhaesionem ad Christum, simplicitatem, humilitatem, morum integritatem, Dei et hominum causae studium: eos comprehendebat, adiuvabat, in bono faciendo confirmabat, ad Eucharistiam ducebat, quae cotidianus cibus necessarius erat ei et panis fortium, quo est sustentus in contentionibus veritatis et iustitiae amore obitis. Pietas quoque erga Virginem Mariam fons ei fuit consolationis et animi roboris: quae pietas cotidiana Rosarii recitatione significata est, Parvo Officio Beatae Virginis et sacris peregrinationibus ad eius sanctuaria, imprimis Oropense et «Consolatae» Taurinense. Sicut omni vero Christi discipulo contingit, non ei acerbitates defuerunt nec iniustae interpretationes; sed omnia silentio tulit et magna cum interiore pace.

Doctoris titulum erat consecuturus iam, cum polymyeliticus morbus repentinus eum exstinxit die IV mensis Iulii anno MCMXXV, vix post quadriduum.

Sanctitatis fama, quam sibi vivus pepererat, apparuit ex multo et ultroneo populi concursu ad eius funus, et festinanter est in Italiam diffusa inque exteras terras. Venerabilis Servus Dei iuvenum catholicorum imago factus est, praesertim athenaea frequentantium, multique eius exempla virtutum imitari coeperunt. Quapropter Archiepiscopus Taurinensis anno MCMXXXII Causam iniit canonizationis. Praescriptis canonicis Processibus actis, ex iure sunt inquisitae virtutes et die XXIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII coram Nobis promulgatum est Decretum, per quod agnovimus iuvenem Petrum Georgium Frassati gradu heroico virtutes exercuisse theologales, cardinales et adnexas. Postea, iuxta normas, prospero exitu consultatum est de coniecto miraculo, anno MCMXXXIII effecto et precationi Venerabilis Servi Dei tributo.

Die XXI mensis Decembris anno MCMLXXXIX coram Nobis est Decretum proditum super miro.

Statuimus deinde ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die XX mensis Maii, anno MCMXC.

Hodie igitur, in foro Vaticanam Basilicam Sancti Petri prospectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratris Nostri Ioannis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Petrus Georgius Frassati Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali, idest quarta Iulii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem per has Litteras decrevimus, rata firmaque nunc et in futurum esse volumus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Maii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana