IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
NEERLANDICA CLARA
AEDES SACRA S. LIDUINAE ET SS. ROSARIO BEATAE MARIAE VIRGINIS
DICATA EADEMQUE IN URBE SITA QUAM SCHIEDAM VOCANT,
INTRA ROTERODAMENSIS DIOECESIS FINES,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR
Neerlandica clara natio, quae haud mediocri hodiernis temporibus fruitur progressu, pari gradu exoptamus spiritalem ut consequatur prosperitatem religionisque incrementum. Ad haec profecto consequenda plurimum confert erga Virginem Mariam pietas, quae veluti mane ducit fideles ipsos ad spiritale iter expeditius decurrendum. Probe igitur scientes in templo paroeciali quod in urbe invenitur vulgari loquela Schiedam vocitata antiquitus Virginem Mariam venerari ibidemque S. Liduinam pie excoli, Venerabilis Fratris Philippi Bar, Episcopi Roterodamensis, occurendum precibus prompta sane voluntate existimavimus, ratione quoque habita tum ipsius aedificii praestantiae, tum religiosi profectus, qui silo nomine suorumque pariter fidelium ut templum quod memoravimus inter Basilicas Minores referre tur postulaverat. Itaque quae decrevit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, ea Ipsi comprobantes, Nostra usi Apostolica auctoritate, paroecialem aedem de qua mentio est facta ad dignitatem evehimus et statum Basilicae Minoris, cunctis item con cessis iuribus privilegiisque quae ad id genus templa spectant. Ea deinceps serventur quae Decretum statuit «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris editum, anno MCMLXXXIX, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentihus.
Cum demum nostris temporibus permultis obruamur rebus extrariis, valde cupimus ut nova istius templi candicio vehementiorem foveat pietatem et in caelestem Matrem dilectionem inque sanctos.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Iunii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROI.I a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana