IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ABHINC COMPLURES
B. M. V. IMAGO QUAM INCOLAE «OUR LADY OF THE ABANDONED»
QUAMQUE IN ECCLESIA MANILENSI SANCTAE ANNAE VENERANTUR
SUMMI PONTIFICIS NOMINE CORONATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Abhinc complures annos catholica fides in Philippinas insulas feliciter est invecta, quae tempore progrediente succrevit et ubere effloruit. Laetanter quoque conspicimus erga caelestem Matrem ibidem invaluisse pietatem; quod quidem religioni ipsi magnum affert emolumentum et fidelibus salutares effectus. Idcirco maximo cum gaudio obsequendum esse existimavimus Venerabili Fratri Nostro Iacobo S. R. E. Cardinali Sin, Archiepiscopo Manilensi, qui, idem quoque rogantibus tum clero tum carissimis fidelibus, a Nobis plurima prece efflagitavit ut Beatae Mariae Virginis imago, quam ibidem incolae «Our Lady of the abandoned» appellant, quamque in Sanctae Annae templo Manilae colunt, pretioso diademate auctoritate Nostra coronaretur. Itaque potestate Nostra Apostolica, iis comprobatis quae hac de re statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Venerabili Fratri Nostro quem supra diximus, vel ei quem ipse delegaverit, facultatem facimus imaginis coronandae Virginis Mariae, de qua mentio est facta antea, comprobatas secundum liturgicas normas. Quanta sit pietas Philippinae gentis Nos experti sumus Ipsi, qui demum pro certissimo habemus fore ut omnes singulosque Deipara tueatur respiciatque istic fidelem populum suis maternis oculis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Decembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana