Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VIDEBUNT IN QUEM

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE TERESIAE HAZE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Videbunt in quem transfixerunt» (Jo 19, 37).

Venerabilis Serva Dei Maria Teresia Haze in Christo crucifixo supremam vidit Dei amoris in humanum genus significationem. Ut huic responderet amori, vitam suam Domino consecravit et eius membrorum servitio, praesertim debiliorum, dolentiorum et pauperiorum. Ita, verborum memor Evangelii: «Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40) iacturis non pepercit, ut proximo utilis esset per alacre operum misericordiae spiritalium et corporalium exercitium.

Venerabilis Serva Dei Leodii orta est die XXVIII mensis Februarii anno MDCCLXXXII ex familia christiana et opulenta, et baptizata est nomine capto Ioanna. Post felicem pueritiam, propter temporum nequitiam fuit ei fugiendum in exteras nationes una cum suis simulque multa obeunda pericula ac acerbitates et aegritudines patiendae, e quibus patris mors. In patriam reversa, quoniam cum sorore Ferdinanda volebat se Deo consecrare Institutum Religiosum ingrediendo, sed id facere non potuit ob suae nationis leges civiles. Domi manens, deprecationi se dedidit, bonis operibus, arti acu pingendi atque assiduitatem matri praebendo, cui ad mortem usque adfuit.

Caritate impulsa, cum sorore scholam aperuit gratuitam in paupere Leodiensi vico, a propinquis et amicis reprehensa. Interim crescebat in ea appetitio Christo serviendi in egenis et ei se iungendi votis religiosis; qua re die VIII mensis Septembris anno MDCCCXXXIII Congregationem Filiarum a Cruce condidit, quae initio se tradiderunt apostolatui educationis et deinde etiam aegris in ipsorum domibus curandis, orphanis, puellis ex infamia eripiendis, mulieribus in carceribus inclusis. Eodem die cum primis sodalibus professionem religiosam fecit et nomen sumpsit Mariam Teresiam. Novi Istituti primordia multis sunt difficultatibus notata, quas tamen florens incrementum est secutum.

Venerabilis Serva Dei, mulier fortis et amabilis, suam rexit Congregationem magna cum prudentia, sedulitate et perpessionis spiritu. Sororibus sodalibus et quotquot eam cognoverunt fulgidum fuit exemplum caritatis vivae et industriae, oboedientiae Domino et Ecclesiae, fidelitatis erga suam
vocationem, amoris in Eucharistiam, Crucem, precationem, silentium et humilitatem. Sancta existimata obiit die VII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXVI.
Causa canonizationis inita anno MCMV, post praescriptos canonicos Processus celebratos et consuetas inspectiones, Summus Pontifex Pius XII, die IX mensis Februarii anno MCMXXXXI, declaravit Matrem Mariam Teresiam Haze heroum more exercuisse virtutes theologales, cardinales et adnexas. Interea apud Curiam Leodiensem actus erat Processus canonicus (annis
MCMXXV-MCMXXVI) de coniecta mira sanatione, intercessioni tributa Venerabilis Servae Dei, effecta anno MCMXXII. Bene et feliciter casus est inquisitus a Medicorum Consilio Congregationis de Causis Sanctorum et, postea, a Consultoribus Theologis atque a Patribus Cardinalibus et Episcopis; quam ob rem die XXII mensis Ianuarii anno MCMXCI est coram Nobis promulgatum decretum super miro.

Statuimus porro ut beatificationis ritus die XXI mensis Aprilis eiusdem anni celebraretur.

Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Brunonis Foresti, Episcopi Brixiensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Alexandri Maggiolini, Episcopi Comensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Annuntiata Asteria Cocchetti, Maria Teresia Ioanna Haze et Clara Dina Bosatta Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Annuntiatae Asteriae Cocchetti die vicesima tertia Martii, Mariae Teresiae Ioannae Haze die septima Ianuarii, et Clarae Dinae Bosatta die vicesima Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Post haec de egregia vita et virtutibus earundem Beatarum sermonem habuimus, ita eas Christi fidelibus ad imitandum proponentes, primique sumus illas deprecati, ut populi christiani, adhuc ad caelum iter facientis, apud Dominum per numquam intermissas preces memores essent.

Quae vero per has Litteras statuimus nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Aprilis, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana