Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

O QUAM BONUS

SERVO DEI RAPHAËLI CHYLINSKI
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «O quam bonus est Deus, quam bonum Dominum habemus, quantum ipsi famulari tenemur»! Hae quidem fidei voces, quas Venerabilis Raphaël Chylinski fratribus continenter sociis suis repetebat laicisque christifidelibus, universam illius patefaciunt vitam adeo similem Seraphico eius Patri Sancto Francisco qui suos vicissim ad Dei amorem fratres cohortabatur inclamans: «Nihil aliud placeat et delectet nos nisi Creator et Redemptor et Salvator Noster... qui est plenum bonum, omne bonum, totum bonum, verum et summum bonum, qui solus est bonus» (Regula non bullata, 23).

Ortus videlicet idem est Venerabilis Raphaël Chylinski apud Wysoczka, in Posnaniae Palatinatu «Magnae Poloniae», die octavo Ianuarii mensis anno millesimo sexcentesimo nonagesimo quarto. Sacro ipse lavacro expiatus nomineque Melchioris exornatus a parentibus deinceps est christianae religionis principiis usibusque institutus. Cum vero humaniora absolvisset Posnaniae studia, anno millesimo septingentesimo duodecimo Melchior iuvenis stipendiis in exercitu merendis dedit nomen. Anno dein millesimo septingentesimo decimo quinto in Ordinem Fratrum Minorum Conventualium apud Cracoviense coenobium receptus novitiatum peregit nuncupavitque vota die vicesimo sexto mensis Aprilis, sequenti anno Raphaëlis sumpto nomine. Presbyteratus autem gratia est sub finem anni millesimi septingentesimi decimi septimi auctus.

Iam ille funditus comparatus et conformatus ferventi animae vita atque exercitatione religiosarum virtutum, quarum praeterea veluti specimen habebatur et colebatur tum suis a superioribus tum a sociis fratribus, sacerdotali sese ministerio studiosissima industria dedebat, at potissimum verbi divini praeconio catechistico moralique instructioni necnon Sacramenti Paenitentiae administrationi operibusque caritatis in egenos et aegrotos varia apud monasteria, quo religiosa ipsum miserat oboedientia potissimumque in loco Łagiewniki prope Łódz ab anno millesimo septingentesimo duodetricesimo ad tricesimum sextum et ab anno millesimo septingentesimo duodequadragesimo ad quadragesimum primum.

Dei dilectio prima illius perpetuaque fuit cura et sollicitudo. Sibi enim crebro et aliis dictitabat: «Dominum diligamus ac semper eum extollamus neve umquam illum offendamus». Ne igitur Dominum offenderet simulque ut orbis expiaret delicta, ipsemet magno quidem animo vitae sese subdebat gravioris paenitentiae una cum abnegationibus et ieiuniis et durioribus castigationibus. Ut vero Deum rite laudaret secundum animi sui impetum vehementer gaudens precibus astabat liturgicis, in primis Eucharistiae Sacrae, cum etiam quantum quidem posset intus se per precationem singularem colligeret. Hunc in Deum alebat amorem forisque declarabat cotidiana in vita per consiliorum evangelicorum quae erat antea professus observationem fidissimam. Consecratae praeterea castitatis peculiarem provehebat cultum quam scilicet nuptiis ipsis anteposuerat quamque sine intermissione sibi iterans nuntiabat: «Anima mea, tuum Dominum amato». Maximam pariter exercitabat paupertatem quam nempe «magni pretii existimabat thesaurum», cum placeret magnopere usque adseverare: «Non est mihi prorsus quidquam»; quam ob rem vivens putabatur Sancti Francisci species. Proximam sibi in vita vivissimamque semper percipiebat Beatissimae Virginis Mariae spiritalem praesentiam quam filii plane adfectu venerabatur, dum singulis omnino diebus votivum persolvit officium ad honorem eiusdem Virginis in caelos receptae.

Fraternam autem caritatem cum Dei amore apte coniungebat erga proximum seque exhibebat vere heroem pauperibus subveniens omnisque generis aegris et suscipiens cunctos homines cum reverentia, quod Iesu Christi egeni imaginem in iis dispiceret. Nec laboribus parcebat neque iacturis, modo opitulari aegrotantibus liceret.

Anno deinde millesimo septingentesimo tricesimo sexto Cracoviam translatus, ubi atrox saeviebat pestis, impetravit Servus Dei ut adiutricem suam praebere valeret operam cotidie mane atque vesperi, totum per illius grassantis pestilentiae tempus. Singillatim quidem aegrotantes invisebat, quibus petita praestabat auxilia ac subsidia et quos etiam ad mortem praeparabat.

Profligata tandem peste anno millesimo septingentesimo duodequadragesimo heroicus hic valetudinarii Cracoviensis apostolus in coenobium revertit apud Łagiewniki ubi caritatis repetivit opus, quamquam mense Septembri eodem ipso anno universam interpellare debuit navitatem. Lecto enim iam detentus, cum corporis ingravesceret debilitas, patientiae reddebat christianae testimonium perferendis toleranter extremis doloribus atque aerumnis. Animam denique Deo die altero mensis Decembris remisit anno millesimo septingentesimo quadragesimo primo.

Cum vero sanctimoniae eius fama diutius persistere visa esset, anno millesimo septingentesimo sexagesimo primo Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis initium causae ad canonizationem fecit. Praescripti itaque postquam processus canonici rite sunt peracti solitaeque perfectae inquisitiones, die decimo tertio mensis Maii anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono prodiit decretum, quo ipse Romanus Pontifex Pius XII Patrem Raphaëlem agnovit ritu graduque heroico theologales virtutes cardinalesque et adiunctas etiam exercuisse. Apud eandem pariter curiam inter annum millesimum septingentesimum septuagesimum tertium et septuagesimum septimum canonicus absolutus est processus super virtutibus, in quo testes deposuerunt de prodigiosa sanatione, quae Venerabilis Servi huius Dei intercessu contigisse anno millesimo septingentesimo sexagesimo quarto diceretur nobili in Polono Varsaviae viro. Casu autem deinde apud Congregationem de Causis Sanctorum ponderato Nobis coram, decretum est «super miro» editum die vicesimo altero mensis Ianuarii anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo. Eo Nos statuimus tempore ut ritus sic beatificationis sollemniter in Polonia ageretur, cum pastorale emetiremur in patria iter, die nono Iunii proximi mensis, hodie videlicet, ubi sacra inter Eucharistica ipsam quae sequitur pronuntiavimus formulam Varsaviae interminabilem ante Populi Dei multitudinem ministrorum sacrorum ipsorumque christifidelium: «Spełniając życzenie naszego brata Józefa kardynała Glempa, arcybiskupa Gnieźnieńskiego i Warszawaskiego, oraz licznych wiernych, za radą, Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą, Apostolską, zezwalamy, aby odtąd Czcigodnemu Sludze Bożemu Rafałowi Chylińskiemu, kapłanowi, przysługiwał tytuł Błogosławionego, i aby jego święto obchodzono corocznie 2 grudnia, w dniu jego narodzin dla nieba, w miejscach i w sposób określony przez Prawo. W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Varsaviae, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Iunii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana