Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTA IPSA

S. STANISLAI TEMPLUM QUOD EST IN URBE CHICOPEE,
CAMPIFONTIS DIOECESIS, INTER BASILICAS MINORES REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sancta ipsa Ecclesia, iam a primordiis, cultum usque sanctorum comprobavit et confirmavit. Ii vero non modo corporibus laxati in caelo beatissimam terunt vitam, verum et hominibus adhuc terrestribus implicatis negotiis viam demonstrant, qua ad beatitatem pervenitur, praeclara virtutum exempla praebentes. Quandoquidem idcirco Venerabilis Frater Iosephus Maguire, Episcopus Campifontis fidenter a Nobis petivit ut templum S. Stanislao episcopo et martyri dicatum idemque in urbe situm Chicopee, intra fines videlicet suae dioecesis, in Basilicarum Minorum catalogum referretur, Nos libenter postulatis his concedendum esse duximus. Nam aedem sacram hanc, quae artificiis quibusdam praestat arteque politiore, his beneficiis uberiorem virtutis fiorem effecturam arbitramur. Itaque rata omnino habentes ea quae de hac re statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Apostolica Nostra usi potestate, templum quod supra memoravimus in Basilicarum Minorum numero recensemus, omnibus pariter concessis inribus et privilegiis quae ad haec aedificia spectant. Servetur dein Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus. Si quidem tandem ibidem christianam pietatem et actionem scimus magnum habere momentum, valde speramus fore ut fideles dignitatem huius templi respicientes studiosius ad virtutem concitentur et ad fidei opera.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana