IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
OMNIBUS OMNIA
VENERABILI DEI SERVO EDUARDO IOSEPHO ROSAZ
CAELITUM BEATORUM TRIBUUNTUR HONORES
Ad perpetuam rei memoriam. – «Omnibus omnia me facere, Christo lucri facere omnes: hoc meum est propositum, hoc quidem optatum».
Tali operandi consilio, quod primis datis dioecesi Segusiensi litteris pastoralibus declaraverat, fidelem sese praebens episcopus Eduardus Iosephus Rosaz permagna industria perseverantiaque exemplum persecutus est Divini Pastoris ac magisterium, cum ministerio Dei et Ecclesiae totum se dedidit perfungens videlicet imitabilem in modum docendi sanctificandi regendi muneribus suoque simul gregi praeclarum vitae sanctimoniae et ardoris apostolici testimonium reddens. Septimus ipse octo inter filios Venerabilis Dei Servus natus Segusi est die quinto decimo Februarii mensis anno millesimo octingentesimo tricesimo eam apud domum quae a puero iam illum ad cognitionem adduxerat Christique amorem. Percepta ad sacerdotium vocatione divina, intravit exinde Seminarium atque optimam adeptus eruditionem, die decimo mensis Iunii anno millesimo octingentesimo quinquagesimo quarto sacro initiatus est presbyteratus ordine. Alacri sese aliis devovendi studio plura explevit munia: canonici templi cathedralis, curionis in carceribus, religiosarum confessarii, civilis convictus rectoris deindeque seminarii dioecesani. In Dei autem verbum praedicandum singulari quodam incubuit fervore, in tradendum catechismum, in sacrae paenitentiae administrandum sacramentum. De adulescentibus ac pauperibus curam gerens anno millesimo octingentesimo septuagesimo quarto fundamenta iecit Congregationis cui nomen nunc est Sororum Franciscalium Missionariarum Segusiensium, quarum esse censuit opera misericordiae ac beneficentiae erga puellas et infantes, erga aegros et senes procurare. Episcopus postmodum Segusiensis ille destinatus, ordinationem suscepit die vicesimo quarto Februarii mensis anno millesimo octingentesimo septuagesimo octavo. Quo ex tempore ad obitum usque eximiis praestitit virtutibus pastor indefessisque viribus in Dei regno aedificando.
Nec sibi umquam parcens neque laboribus Evangelium nuntiavit, christianam explicavit doctrinam, cultum divinum propagavit et sacerdotum fideliumque inculcavit sanctitatem, reconciliationis sacramentum dispensavit pietatemque erga Virginem Mariam et Sanctum Franciscum Assisiensem disseminavit, paternam commonstrabat sollicitudinem in presbyteros animasque consecratas, in Congregationem a se conditam et iuvenes, in omnes adiumento spirituali vel corporali egentes. Dioecesim saepius pastorali officio perlustravit, vias emetitus semitasque vix pervias. Complures emisit epistulas pastorales quarum nulla erat quin sapientia adflueret acrique cura verorum populi bonorum. Amorem Ecclesiae et Romani Pontificis suum intra gregem dilatavit. Vera factus ovium forma et exemplar singulariter omnino fidei spei caritatis virtutes exercuit necnon prudentiae et iustitiae, humilitatis et paupertatis. Constanti quidem tolerantique animo incommoda pertulit cum pastoris ministerio coniuncta. Per religiosam mysteriorum divinorum celebrationem et cotidianam orationem percoluit arctam cum Deo necessitudinem, cuius pariter rei causa verbum Dei continenter scrutatus est et meditatus, Eucharistiae mysterium veneratus est et Iesu Christi Matrem atque ipsa idcirco exsecutus est apostolica sua opera ut ea quoque se egregio modo in vitae sanctitate crescere sinerent.
Meritis sic cumulatus famaque sanctimoniae circumdatus, pientissime obiit die tertio Maii mensis anno millesimo nongentesimo tertio. Canonizationis ipsius causa rite est anno millesimo nongentesimo tricesimo instructa; processibus scilicet apud curiam Segusiensem canonicis peractis communibusque etiam theologicis inquisitionibus apud Congregationem de Causis Sanctorum perfectis, die vicesimo secundo Martii mensis anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto prodiit Nostro in conspectu decretum illud quo episcopum Eduardum Iosephum Rosaz exercuisse ediximus heroum in modum theologales et cardinales et iis adnexas virtutes. Dein eandem apud Segusiensem curiam canonicus actus est processus de adserta quadam prodigiosa sanatione precibus Venerabilis Dei Servi tributa quae in puerulo dicta est anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo evenisse. Cum solitis medicorum deindeque theologorum investigationibus idem subiectus esset casus et ii omnes sine dubitatione in rem consensissent, die sexto Iulii mensis anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo coram Nobis editum est decretum super miro. Hinc felicissime profecto accidit ut octo post diebus Nos ipsi praesentes ob pastoralem dilectae Ecclesiae Segusiensis salutationem ritum beatificationis die quarto decimo eiusdem illius mensis concelebrare possemus cum Praesule et presbyteris, religiosis et fidelibus memoratae dioecesis quin immo et totius circumiacentis provinciae, necnon cum duobus Patribus Cardinalibus et compluribus sacrorum antistitibus; quem inter hanc sollemnissimam pronuntiavimus formulam:
«Noi accogliendo il desiderio del nostro Fratello Vittorio Bernardetto vescovo di Susa, di molti altri fratelli nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver avuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, con la Nostra Autorità Apostolica, concediamo che il Servo di Dio Edoardo Giuseppe Rosaz d'ora in poi sia chiamato Beato, e che ogni anno si possa celebrare la sua festa, nei luoghi e secondo le norme stabilite dal Diritto, il 3 maggio, giorno della sua nascita al Cielo. Nel nome del Padre, e del Figlio, e dello Spirito Santo».
Apostolicas hasce Litteras sensuum Nostrorum et dictorum testes fidas edi iubemus quas tam in praesentia quam in postera valere tempora volumus suamque exserere vim, contrariis quibuslibet rebus neutiquam obsistentibus.
Datum Segusii in Italia, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Iulii anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana