Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTUM CRUCIFIXUM

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
SUB TITULO «DIVINI SALVATORIS», IN LOCO V.D. «UBATÉ»,
IN DIOECESI ZIPAQUIRENSI, AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christum crucifixum, Dei virtutem et sapientiam (cf. 1 Cor 1, 23-24), oportet nos colere ac praedicare, ad maiorem Dei gloriam adque salvandas animas. Dignum igitur videtur et laudabile hanc aedem Divino Salvatori dicatam – in qua est imago illa antiqua crucifixi Redemptoris, mox post Americae evangelizationem ficta atque anno 1639 (secundum maiorum traditionem) mirabiliter sanguine Domini Nostri exornata – a Nobis quoque honorari. Eam ob rem Venerabilis Frater Fabius Suescun Mutis, Episcopus titulo Iomnitensis, Administrator Apostolicus Zipaquirensis, suum communeque cleri et populi christiani votum proferens, postulavit ab Apostolica Sede, ut eadem ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem – tamquam prima in illa dioecesi – in perpetuum evehetur. Nos autem, considerantes eiusdem ecclesiae momentum et bonum spiritale inde manaturum, recordantesque praecipuum historicum eventum, quingentesimum scilicet evangelizationis huius continentis anniversarium, consulta probantes Congregationis de Cultu Divino deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi statuimus, ut templum quod diximus, Deo consecratum in honorem Domini Nostri Iesu Christi sub titulo «Divini Salvatoris», dignitatem Basilicae Minoris consequatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis tamen iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Quae vero per praesentes Litteras Apostolicas statuimus firma sint nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Ianuarii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana