Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUO PLENIUS CONFIRMENTUR

IN REGNO SUAZILANDIAE NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quo plenius confirmentur publicae necessitudinis rationes nuper feliciter initae inter hanc Apostolicam Sedem et Regnum Suazilandiae et quo aptius simul provideatur missionali operi atque spirituali bono catholicorum fidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur in eodem Regno Nuntiaturam Apostolicam condere. Audita igitur Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Regno Suazilandiae Nuntiaturam Apostolicam constituimus cum omnibus iuribus, privilegiis et indultis quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis pro Gentium Evangelizatione positarum, propria sunt. Has denique Litteras, in modum Brevis Maioris expeditas, sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Martii, anno Domini MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

Angelus card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana