IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM NOS SOLLICITO
BEATAE MARIAE VIRGINIS DE FATIMA SIMULACRUM
QUOD IN TEMPLO SERVATUR S. PETRI APOSTOLI IN URBE
QUAM WADOWICE VOCANT DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Nos sollicito quidem studio Beatissimam Virginem Mariam usque prosequimur, tum etiam, quotiescumque de eiusdem gloria cultuque agitur apud fideles augendis, operam esse dandam arbitramur. Inter autem Poloniae fines probe scimus Ipsi christianos vehementer colere caelestem Matrem. Quam rem non modo dilaudamus verum et omnimodis favemus. Quapropter libenti sane animo magnaque pietate, instantibus Venerabili Fratre Nostro Francisco S.R.E. Cardinali Macharski, Archiepiscopo Cracoviensi, ipsiusque fidelibus, Beatae Mariae Virginis effigiem de Fatima, quae in templo S. Petri Apostoli servatur urbis quam Wadowice incolae vocitant, sacro diademate Nos sollemniter coronavimus Ipsi, in amata hac urbe consistentes, apostolico in Poloniam itinere suscepto. Ceterum minime de memoria decidit quod inde a pueritia istic sumus experti. Nunc autem in Dei Matrem devotionem et illius diei recordationem placet revocare, quae benignis oculis cunctos respiciat, cunctos supernis beneficiis cumulet, qui ad eandem fidenti ammo decurrent.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Martii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana