IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
DE MEMORIA MINIME
PAROECIALE TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS A VISITATIONE DICATUM
QUOD EST IN WADOWICE IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – De memoria minime excidit Beatae Mariae Virginis a Visitatione templum quod in oppido Wadowice locatur, quod priore aetate frequentare consuevimus, in quo vero christianam institutionem tanquam lac, florentes aetate, suximus. Ibidem exinde nonnullae asservantur res pulchrae visu, quae testificantur praeteritorum fidelium pietatem et in Virginem Mariam cultum. Congruentes igitur repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Noster Franciscus S.R.E. Cardinalis Macharski, Archiepiscopus Metropolita Cracoviensis, qui flagitavit ut Beatae Mariae Virginis templum ante memoratum, quod die XXV mensis Martii superioris anni Nos ipsi in Polonia deversantes inter Basilicas Minores rettulimus, iuribus et privilegiis publice riteque locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nos usi auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta mentio idemque in numero Basilicarum Minorum adscriptum, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis exornamus. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Ceterum anteacto aevo fidei clara loca ista dederunt documenta atque de re christiana significata est laudabilis sollertia. Nunc novo suscepto vigore animove, aucta istius aedis quoque dignitate, vel maiora speramus fore fideles ut ibidem patrent eximiasque testificationes dent in caelestem Matrem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Ianuarii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana