Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ECCE STO AD HOSTIUM

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE S. CECILIAE ROMANAE
BEATORUM HONOREM DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ecce sto ad hostium et pulso: si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum» (Ap 3, 20).

Qui verbum Domini audit et in eius dilectione manet, eius familiaritate fruetur et accumbet in regno eius (cf. Lc 13, 29). Hoc est praeconium, simplex quidem et mirum, quod Ecclesiae terrarumque orbi reliquit Soror Maria S. Ceciliae Romanae (quae saeculari nomine vocabatur Dina Bélanger), quae a pueritia Evangelio obtemperavit Christoque cor suum aperuit, qui eandem supernis donis locupletavit et suae dilectionis ad mensam accumbere est passus. Tam alta vivaque fuit coniunctio cum Iesu, ut cum S. Paulo dicere posset: «Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus» (Gal 2, 20).

Haec divini Magistri vera discipula, Octavio Bélanger et Seraphina Matte orta est, catholicis ferventibus, Quebecensi in urbe in Canadia, die XXX mensis Aprilis anno MDCCCXCVII eodemque die gratiae donum per baptismum accepit. Decem annos nata, primum ad eucharisticum convivium pientissime accessit. Eucharistia principem locum in eius affectibus obtinuit vimque pariter praebuit eandemque in perfectionis christianae itinere comitata est, quod iam tum decurrere libenter studioseque incohavit. Humanam quoque et culturalem institutionem curiose coluit et plectrocymbali prospere incubuit in artem, magistrae diploma assequens. Crebrescenti Dei amore concitata et animarum, Corporis Mystici Christi vitam participavit. Die tandem XI mensis Augusti anno MDCCCCXXI, antiquum vehemensque optatum explere potuit, in urbe Sillery ingressa Congregationem Religiosarum Iesu et Mariae, quam iuventutis instituendae causa Beata Claudina Thevenet condiderat. Propensa voluntate Spiritus Sancti motui obsecundabat suique oblita nihil aliud concupivit quam Sponsi suae animas voluntatem pure libenterque persequi et Immaculatam Deiparam laudare. Regulam et vota religiosa egregie observavit atque sollicitudinem amoremque in sorores discipulasque quas musicam docebat vertit. Si quidem certis temporibus dumtaxat eius navitas externa circumscribebatur ob haud firmam valetudinem, operositas autem interior vehemens fuit et dives, mira luce circumfusa et fructuum uber. A mundi vanitate soluta et a mundanis bonis seiuncta, omni ope Dei necessitudinem conquisivit, quem dilexit cuique humiliter et penitus dediticia inservivit. Unum esse cum Christo valde cupiens, privilegio quodam aerumnas passionis spiritalisque coniunctionis cum Domino spiritales delicias degustavit, qui anima paene fuit eius animae eiusque amoris fons et regula. Eadem sensit quae fuerunt in Christo Iesu (cf. Ph 2, 5), idcirco deprecatione et abnegatione animarum sanctificationem fovit et Dei regni incrementum. Gravis ipse morbus, qui eam haud paucos annos corripuit, veluti eius amoris alimonia locuples fuit eiusque apostolici studii. Lampade accensa munita, vitam aeternam est ingressa die IV mensis Septembris anno MCMXXIX, fama sanctitatis circumfusa. Canonizationis Causa apud Curiam Quebecensem incohata est anno MCML. His completis quae ius praescribit, Nobis coram, die XIII mensis Maii anno MCMLXXXIX decretum prodiit, quo agnovimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Apud Curiam interea Bathurstensem in Canadia canonica inquisitio peracta est de sanatione quadam miraculosa, anno MCMXXXIX patrata et Dei Servae intercessioni adscripta. Cum autem felicem exitum habuissent suetae inquisitiones, die X mensis Maii anno MCMXC decretum super miro prodiit. Statuimus igitur beatificationis ritum die XX mensis Martii anno MCMXCIII celebratum iri.

Hanc igitur hoc die inter sacra diximus formulam: «Nos, vota Fratris Mauritii Couture, Archiepiscopi Quebecensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Dina Bélanger Beatae nomine in posterum appelletur eiusque festum die ipsius natali, id est quarts Septembris, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Martii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana