Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

LUCEAT LUX VESTRA

BEATA CLAUDINA THÉVENET SANCTA DECERNITUR ET DEFINITUR

 

«Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est» (Mt 5, 16). Politicis motibus, socialibus agitationibus vique subversa in natione, Beata Claudina Thévenet fidei caritatisque lumen effudit, fideliter Dei voluntatem faciendo et odium venia restinguendo, superbiam humilitate, nimium sui amorem proximi dilectione, praesertim iuvenum feminarum, quarum fuit ipsa tenerrima mater et sapiens institutrix.

Haec Domini digna discipula, quae prorsus bene de mulierum humana christianaque progressione meruit, Lugduni die XXX mensis Martii anno MDCCLXXIV Filiberto Thévenet et Maria Antoniola Guyot, opulentis mercatoribus, nata est. Postquam a Benedictinis monialibus abbatiae S. Petri instituta est, domum revertit ibidemque lenis, facilis promptaque multum fratribus sororibusque profuit. Eius iuventutis tranquillitas Gallicis rerum commutationibus vehementer affecta est, cum Lugduni deflendos eventus experta est a regiminis copiis obsessi cumque impotens neci interfuit duorum suorum fratrum, qui antequam necarentur hanc protulerunt cohortationem, quae in eius vita vestigium permanens reliquit: «Claudina, ignosce eis quemadmodum et nos ignoscimus». Inde, divina gratia sustentata suisque sanctis propositis, sese ad medendum vulneribus dedidit, quae rerum Gallica commutatio intulit. Pro comperto quidem cum haberet Dei ignorationem praecipuam esse causam aerumnarum populi, desiderium deferendi Eum ad omnes in ipsius animo exstitit. Andrea Coindre presbytero iuvante, in puellas iuvenesque mulieres omnium ordinum se convertit, atque usque ad vitae suae novissimos dies operam dedit ut Iesum ac Mariam cognoscerent et amarent, ipsaeque, consentanea institutione imbutae, in societatem immitterentur. Anno MDCCCXVI «Providentiam S. Brunonis» condidit, locum scilicet ubi curabantur et colebantur derelictae puellae, ipsaeque ad congruentem artem informabantur. Eodem anno interfuit institutioni Piae Unionis Sacri Cordis cuius fervida fuit praeses. Anno MDCCCXVIII, mentem assequens P. Coindre, Congregationem Dominarum Ss. Cordium Iesu et Mariae instituit, quae posthac vocata est «Congregatio Religiosarum Iesu et Mariae», quamque canonice Administrator Apostolicus Aniciensis anno MDCCCXXIII comprobavit. Paulo post Beata, quae interea nomen Mariam a S. Ignatio ceperat, religiosa vota nuncupavit et Antistita generalis electa est, quod officium usque ad mortem sustinuit. Cum ingenio, actuositate virtutibusque eximiis praestaret, magna cum prudentia Institutum suum rexit, divino auxilio prorsus innisa et fortis difficultates sustinens, quae haud paucae fuerunt nec breves. Sorores suas quoque instituendas egregie curavit, quas verbo et praesertim exemplo docuit Dei voluntatem servare, Ecclesiam animasque amare, sui deditionem, Regulam observare. Deinde impulit suas ut veluti matres essent pro puellis iuvenibusque mulieribus, quae earum curis concredebantur, atque omnes aeque tractarent. «Istud tantummodo sino: pauperrimas quasque, miserrimas et male affectas anteponi: has utique valde diligite».

Suum apostolatum interiore vita, coniunctione cum Deo, continuata precatione, erga Eucharistiam et Ss. Corda Iesu et Mariae pietate, gratiae motibus parendo, aluit. Summa diligentia, perseverantia et spirituali delectatione christianas virtutes exercuit, fidem praesertim, spem et caritatem, eaque perfectionis magnum gradum obtinuit. Inde a pueritia semper studuit vitam degere Domino dignam Eique in omnibus rebus placere. Quam rem constat fuisse non tantummodo desideratam, sed propositum firmum et effectivum officium, in quodam vitae genere explicatum, ad Dei gloriam et ad Christi regnum aedificandum in illius temporis societate, ad misericordiae spiritualis corporalisque opera facienda. Hunc ob morem Evangelio accommodatum, iam in vita sancta habebatur atque eadem opinio permansit post mortem, quae Lugduni occurrit die III mensis Februarii anno MDCCCXXXVII.

Canonizationis causa incohata est solummodo anno MCMXXVI atque rebus peractis iure illius temporis statutis, Summus Pontifex Paulus Pp. VI die VI mensis Februarii, anno MCMLXXVIII, declaravit Matrem Mariam a Sancto Ignatio heroum in modum exercuisse virtutes theologales, cardinales hisque coniunctas. Post editum decretum super miro, Nos Ipsi, die IV mensis Octobris anno MCMLXXXI, beatificationis ritum peregimus. Proxime, Beatae Claudinae canonizationis causa, apud Curiam Mercedensem processus canonicus celebratus est de mira sanatione quadam, quae anno MCMLXXXVI acciderat et deprecationi eiusdem Beatae erat adscripta. Eventu inquisito felici cum exitu, Nobis coram, die XI mensis Iulii anno MCMXCII, decretum super miro prodiit. Deinde sententiis Patrum Cardinalium et Episcoporum suffragantibus in Consistorio coadunatorum die XI mensis Decembris subsequentis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XXI mensis Martii anno MCMXCIII celebraretur.

Hanc igitur hoc die inter sacra diximus formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatas Claudinam Thévenet et Teresiam a Iesu "de los Andes" Sanctas esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eas in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quibus verbis dictis, has Litteras Decretales confici et expediri iussimus, ac de novis Sanctis earumque virtutibus sermonem habuimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo et vicesimo mensis Martii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

EGO IOANNES PAULUS II
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana