Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUI HABET MANDATA

BEATAM TERESIAM A IESU DE LOS ANDES
SANCTAM ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

«Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum» (Io 14, 21).

Tota Christi amore capta, Beata Teresia a Iesu (in saeculo Ioanna Fernández Solar) Evangelii praecepta perfecte ac laetanter servavit et, corde inanibus mundi rebus libero, vitam suam adorationi, laudi Deique servitio consecravit ac plenum invenit gaudium in divinorum mysteriorum contemplatione atque in coniunctione cum Salvatoris cruce, qui quidem illam dignam fecit, quae ad eius sederet mensam eiusque vultum videret.

Iuvenis haec Domini discipula, Carmeli Teresiani Americae Latinae sanctitatis primitiae, Sancti Iacobi in Chile nata est die XIII mensis Iulii anno MCM locupletibus ac sincere christianis parentibus, qui eam Deum amare super omnia docuerunt. A pueritia in fidei lumine ambulavit et a Virgine Maria quasi manu ducta, quam filiae pietate et fiducia venerabatur, obviam Christo se dedit, quocum miram fecit amicitiam, quae aucta est ac solidata post primam Communionem acceptam, quam ardenter exoptaverat. Eucharistico Pane confirmata, quem crebro sumebat, alacrius fervidiusque est in perfectionis christianae via progressa, familiaritatem cum Iesu colendo, cooperando redemptionis operi seseque castigando. Dum in studia incumbebat apud Sorores a Sacro Corde, statuit se Deo consecrare et privatum castitatis votum nuncupavit, ad quod postea votum addidit nullum voluntarium peccatum committendi. Dum exspectabat quoad Carmelitarum Discalceatorum Ordinem ingrederetur, altius divini Sponsi cor penetravit, adeo ut cum eo crucifigi cuperet pro peccatorum conversione et sacerdotum sanctificatione. Caritatis ignis, qui in eius spiritu flagrabat, lucem circumfundebat et calorem, admirationem excitans familiarium, aequalium ac pauperum, quibus libenter spiritale et materiale praebebat auxilium. Vere incrementi regni Dei studiosa, instrumentum fieri gratiae docilius in dies nitebatur, apostolatus operibus se dedebat bonumque Christi ubique effundebat odorem.

Die VII mensis Maii anno MCMXIX, iam tum sanctitate dives, dilectam familiam in perpetuum reliquit et summa cum laetitia ingressa est inter Carmelitides Discalceatas pauperis monasterii Sancti Spiritus in urbe de Los Andes siti; ubi paulo post vestem religiosam induit et novitiatum iniit. Ei in religione impositum fuerat hoc nomen: Teresia a Iesu. Fidelis voluntatis Dei exsecutio, diligens Regulae observantia, silentii, contemplationis ac sacrificii amor pretiosae fuerunt margaritae quae eius ornaverunt animas, caritatis sitientem et devotionis pro animarum salute eandemque spirituali studio flagrantem. Ante tabernaculum et ante crucem orabat, et sub inspiratione et ad exemplum legislatricis Matris Carmeli S. Teresiae a Iesu Abulensis, obsecrabat et expiabat pro mundi redemptione, deprecationis cruciatuuinque vi apostolatum animans missionariorum atque sacerdotum, quorum se sororem habebat. Cum Iesu et sicut Iesus hostia voluit esse immaculata, in continuum sacrificium pro Dei gloria oblata, divinique Magistri exemplum imitans in sua religiosa Communitate in habitu esse voluit humilitatis atque servitii.

Eius terrena ad caelestem civitatem peregrinatio celeriter metam attigit. Hebdomada sancta anni MCMXX typho aegrotavit. Acerbis vexata doloribus cum lucerna accensa vesteque nuptiali in aeternitatem intravit die XII mensis Aprilis, facta professione religiosa «in articulo mortis».

Sanctitatis fama, quam viva sibi comparaverat, multum vulgata est: quam ob rem Episcopus Sancti Philippi canonizationis Causam inchoavit. Rebus peractis iure statutis, die XXII mensis Martii anno MCMLXXXVI promulgatum est decretum super virtutibus heroicis ac die XVI mensis Martii subsequentis anni decretum super miro. Sollemnis beatificationis ritum ipsi celebravimus die III mensis Aprilis anno MCMLXXXVII Sancti Iacobi in Chile, per Nostram illius dilectae nationis pastoralem visitationem. Haud multo post aliud feliciter sane Providentia sanctitatis Sororis Teresiae a Iesu dedit signum. Namque die VII mensis Decembris anno MCMLXXXVIII Sancti Iacobi in Chile miraculum est factum novae Beatae ascriptum. De eo processus canonicus est actus; deinde prospero exitu apud Congregationem de Causis Sanctorum consuetae factae sunt indagationes ac die XI mensis Iulii anno MCMXCII coram Nobis decretum super miro est promulgatum. Postea, auditis sententiis affirmantibus Patrum Cardinalium atque Episcoporum in Consistorium congregatorum, die XI mensis Decembris eodem anno statuimus ut canonizationis ritus Romae celebraretur die XXI mensis Martii anno MCMXCIII.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica beato Petro Apostolo dicata, inter Missae sollemnia pronuntiavimus hanc formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatas Claudinam Thévenet et Teresiam a Iesu "de Los Andes" Sanctas esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eas in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filli et Spiritus Sancti. Quibus inter plausus studiosos prolatis vocibus alacriter sumus ipsi adgressi novensilis huius caelitis Beatae collustrare singillatim virtutes vitaeque praedicare laudes, unde universus Ecclesiae populus nova perciperet morum christianorum exempla validaque eam ad imitandam incitamenta ut Teresiana ipsa vivendi precandique consuetudo suos ista etiam aetate parere posset salutares passim effectus. Quae vero per has Litteras decrevimus nunc et in posterum firma rataque esse volumus, rebus contrariis quibuslibet minime obstantibus».

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana