Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MULTA IAM SAECULA

TEMPLO BEATAE VIRGINIS MARIAE SUB TITULO «NOTRE DAME D'AVIOTH»,
IN DIOECESI VIRODUNENSI, BASILICAE MINORIS DIGNITATES TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Multa iam saecula «sancta Ecclesia beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur» (Sacrosanctum Concilium, 103). Et iusta quidem ratione, per maternam enim eius intercessionem Christifidelis a malis eripitur atque fidei ceterorumque virtutum incrementum iugiter experitur. Haud mirum igitur si populus christianus Deiparam Virginem attente semper coluit, sub eius praesidium saepissime confugit eidemque templa praeclara et sacella plurima ubique per orbem terrarum dicavit.

Nos Ipsi, qui Redemptoris nostri Matrem filiali affectu veneramur, populi marialem pietatem profecto fovere volumus, plane fisi fideles per eam ad Christi salvificum mysterium Ecclesiaeque fraternam communionem facilius certiusque perduci. Quamobrem libentes accepimus petitionem Venerabilis Fratris Marcelli Herriot, Episcopi Virodunensis, qui petiit ut templum ibi Sanctissimae Dei Genetrici dicatum ab Apostolica Sede honore Basilicae Minoris honestaretur. Audito ergo consilio Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, certiores facti omnia instituta ad cultum sollemniorem necessaria ibi accommodate esse, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine statuimus ut aedes Beatae Virginis Mariae sub titulo «Notre Dame d'Avioth» in posterum dignitate Basilicae Minoris frui possit, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis vero iis quae servanda sunt secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum. Quae vero concedimus, volumus nunc et semper firma esse, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana