Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN FINE AUTEM

VENERABILI SERVAE DEI FLORIDAE CEVOLI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis» (1 Pe 3, 8-9).

Illa Benedictione compellante, quae ex aeterno Dei corde manat, Venerabilis Florida Cevoli vigilantem suum servavit spiritum, se in id convertens, quod credebat et sperabat; ita in habitu se posuit generosae et alacris benedictionis erga omnes qui earn adibant, cupientes illi ea gaudia aut dolores, acquisitiones aut deceptions aperire, quibus vita vultus hominum mutare solet in vultus filiorum Patris.

Venerabilis Florida Cevoli (in saeculo Lucretia Helena) «signum benedictionis» esse statuit propositum sequendo consecrationis religiosae inter Clarissas Capuccinas Tifernatenses, quae eam in suo monasterio exceperant die VII mensis Iunii anno MDCCIII. Septemdecim erat annorum, cum est admissa, quandoquidem Pisis orta erat die XI mensis Novembris anno MDCLXXXV.

Apud magnas interiores divitias Sanctae Veronicae Giuliani Soror Florida animum suum aperuit ad Deum Amorem quaerendum et, per contemplativam diligentemque attentionem in cotidiano servitio proximi necessitatibus praebito, illas amoris flammas cognovit, quibus Deus corda suas facit sedes et consecrat praesentiae suae.

Deprecatio et caritatis testimonium effecerunt ut cor Venerabilis Floridae solacio esset et benedictioni in omne paupertatis genus.

Ab Eucharistia illum didicit amorem, qui humanum comprehendit. A Crucifixo peccati gravitatem cognovit, quod Deum offendit atque hominum conscientias ferit. In Iesu Infante serenitatem invenit animique diffusionem, fiduciae plenam, ad Dei voluntatem faciendam necessarias. Virginis Mariae rationem maternam et benignam in monasterii moderatione imitata est; a Clara illam didicit austeritatem, quae novis spiritalibus viribus religiosarum vitam excitavit, ut sponsae essent Christo acceptae; a Francisco spiritum pacificationis, quo hominum animos suae civitatis levavit. Ex deprecatione pro Purgatorii animis repperit omnia in Dei misericordia posita esse.

Venerabilis Florida mulier fuit industria et alacris: quod quidem ex eius precatione atque religionibus proficiscebatur. Hinc diligentissima fuit in impigre studioseque muneribus exsequendis, quae ei in monasterio concredita sunt. Rotaria fuit, coqua, dispensatrix, pistrix, novitiarum magistra, abbatissa, pharmacopola, id est medicinarum tabernae procuratrix. Omnes Sorores sodales memoria tenent illam adhortari communitatem ut otium vinceret; ipsaque in hac re exemplo erat, quandoquidem non solum in muniis supra commemoratis, sed etiam cum vacui aliquid temporis habebat in plumaria arte se exercebat, in epistolis rescribendo, in provehendis ac dirigendis operibus aedificationis monasterii oppidi Mercatello appellati (in provincia Pisaurensi siti), in domo exstructi, ubi Sancta Veronica est nata. Opera initium habuerunt anno MDCCLIII et monasterium apertum est anno MDCCLXXIII.

Humillima fuit, etsi a Domino nostro peculiaria acceperat dona: prophetiae nempe, doloris ob culpas admissas, sanctitatis odoris, spineae coronae, vulneris cordis, mysticorum sponsalium necnon stigmatum donum, quod propter Servae Dei indignitatis sensurn mutatum est in fastidiosas totius corporis plagas.

«Iesus vult a nobis ministrari modo suo, non nostro... Dilecto nostro Sponso serviamus pura fide, integra per omnia nudatione, quoniam ita placebimus ei» (Epistula anno MDCCIL conscripta). Sic se gessit usque ad mortem, quae contigit die XII mensis Iunii anno MDCCLXVII. Canonizationis Causa inita, processus canonicus dioecesanus annis MDCCCXXVII-MDCCCXXIX est actus, cuius vis declarata est a Decessore Nostro Papa Leone XIII anno MDCCCLXXX.

Rebus peractis iure statutis, die XIX mensis Iunii anno MCMX promulgatum est decretum super virtutibus heroicis. Die XIII mensis Iunii anno MCMXCII mirum comprobavimus ad sanationem spectans cuiusdam pueri effectam anno MCMXXVIII. Posthaec decrevimus ut sollemnis Beatificationis ritus in Patriarchali Sancti Petri Basilica celebraretur die XVI mensis Maii anno MCMXCIII.

Hodie igitur inter Missae sollemnia hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Henrici Cardinalis Schwery, Episcopi Sedunensis, Francisci Garnier, Episcopi Lucionensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, et Peregrini Thomae Ronchi, Episcopi Civitatis Castelli, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Mauritius Tornay, Maria Aloisia a Iesu Trichet, Columba Ioanna Gabriel et Florida Cevoli Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Mauritii Tornay die undecimo mensis Augusti; Mariae Aloisiae a Iesu Trichet die septimo mensis Maii; Columbae Ioannae Gabriel die vicesimo quarto mensis Septembris et Floridae Cevoli die duodecimo mensis Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem per has Litteras decrevimus nunc et in futurum firma ac rata esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus. Vocemus demum ipsum ineffabilem, inintelligibilem Deum, invisibilem, humanae mentis vim superantem, qui hac deprecante clara muliere nobis superna tribuat beneficia, ut easdem possimus consequi virtutes quas ipsa multa cum animi intentione multoque studio feliciter est adepta.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Maii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana