Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CELEBRATUM TEMPLUM

PAROECIALE TEMPLUM ET SANCTUARIUM, BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM,
 QUOD VOCATUR POPULARI LOQUELA «MARIENWEIHER», IN ARCHIDIOECESI
 BAMBERGENSI, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Celebratum templum hoc antiquam repetit memoriam, quod simul insigne catholicae operae est testimonium, simul pietatis significatio. Quaedam ibidem ornamenta praeterea exstant quae fidelium fidei fervorem et eorum studiosam curam in templum hoc demonstrant. Signum quoque Mariae Virginis vetustum asservatur, ad quod fideles frequentes magna cum fiducia accedunt supernum adiumentum petituri. Per annorum enim cursum peregrinationes laudabiliter continuantur et Deiparae auxilium fidenter petitur. Nos autem his spectatis rationibus, Venerabilis Fratris Elmari Mariae Kredel, Archiepiscopi Bambergensis, precibus occurrere voluimus, qui turn suum significans postulatum tum suorum fidelium, enixe efflagitavit ut paroeciale sanctuarium Beatae Mariae Virgini dicatum, quod «Marienweiher» vocant idemque in sua Archidioecesi situm, in Basilicarum Minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facts mentio, Basilicae Minoris dignitate honestamus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur sane quae decretum iubet «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras emissum. Quibuslibet minime obsistentibus rebus. Caelestem demum Matrem plurima prece deprecamur, ut fideles ibidem et quotquot illuc pervenient custodiat, soletur, suis beneficiis afficiat. Omnes pariter cohortamur ut renovatis propositis spiritalem progressum, Virgine Maria opera ferente, persequantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana