IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
TEMPLUM ISTUD
SACRA AEDES, QUAM «EL SANTO CRISTO DE LA GRACIA»
APPELLANT, EADEMQUE IN URBE BARQUISIMETENSI SITA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Templum istud reperimus, haud satis veterem repetens memoriam, compluribus artificiis distinctum, et divinum cultum novimus ibidem congruenter celebrari. Inde praeterea, Congregationis Passionis Iesu Christi missionariorum opera sollerti, Evangelii nuntius circumcirca coeptus est diffundi, unde beneficia salutis incolae ibidem perciperent. His igitur spectatis rationibus, prompta sane voluntate, postulata Venerabilis Fratris Tullii Emmanuelis Chirivella Varela, Barquisimetensis Sedis Archiepiscopi, exaudienda existimavimus, qui illius Congregationis sodalium vota demonstrans suorumque pariter fidelium efflagitavit ut templum «Santo Cristo de la Gracia» dicatum suaque in archidioecesi situm, in Basilicarum Minorum catalogum referretur. Quapropter ea plane comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica usi Nostra potestate sacrum aedificium quod supra memoravimus inter Basilicas Minores adscribimus, omnibus item tributis privilegiis et iuribus id genus templis consentaneis. Servetur sane Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, quibusvis rebus minime officientibus.
Si quidem antehac hoc in loco fideles pietatem fidemque colebant, in posterum tempus exoptamus ut ibidem iidem maiore animi impetu in Christum Dominum se convertant, ut supernos favores quam plurimos consequantur et caelestia praesidia adipiscantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Augusti, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana