Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES DIOECESIS

SANCTI APOSTOLI PETRUS ET PAULUS, PATRONI PRINCIPALES,
ATQUE SANCTUS IOSEPH, BEATAE MARIAE VIRGINIS SPONSUS,
TITULO «REDEMPTORIS CUSTOS» INVOCATUS, PATRONUS SECUNDARIUS
APUD DEUM DIOECESIS LIGNICENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Legnicensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus», peculiari cultu prosequuntur sanctos Apostolos Petrum et Paulum, quorum in honorem est dicatum ipsum cathedrale templum, necnon sanctum Ioseph, beatae Mariae Virginis sponsum, titulo «Redemptoris custos» invocatum. Qua re Venerabilis Frater Thaddaeus Rybak, Episcopus Legnicensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sanctorum Apostolorum Petri et Pauli in Patronos principales, atque Sancti Ioseph memorato titulo invocati in Patronum secundarium apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctos Apostolos Petrum et Paulum Patronos principales, atque sanctum Ioseph, beatae Mariae Virginis sponsum, titulo «Redemptoris custos» invocatum, Patronum secundarium apud Deum dioecesis Legnicensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana