Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FIDELES ECCLESIALIS

SANCTUS CASIMIRUS PATRONUS PRINCIPALIS
APUD DEUM DIOECESIS RADOMENSIS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis Radomensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» constitutae, sanctum Casimirum clara veneratione prosequuntur, atque Eodem impetrante caelestium gratiarum copiam sibi exposcunt. Ipsorum praesertim animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Eduardus Materski, Episcopus Radomensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sancti Casimiri in Patronum principalem apud Deum dioecesis suae rite peregit, deindeque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctum Casimirum Patronum principalem apud Deum dioecesis Radomensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana