Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRAS AEDES

SANCUTARIUM SANCTAE ROSAE DA LIMA, QUOD IN EADEM URBE EXSTATR,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacras aedes, quae vetustate, arte, historia ac religione nitent, consueverunt Romani Pontifices praecipuis honoribus decorare. Quibus accensendum esse videtur sanctuarium Deo in honorem sanctae Rosae de Lima dicatum, quod exstans in eadem antiqua et celebri urbe Americae Latinae, aedificatum est prope eius natalem domum et hortum, ubi virgo, sodalis tertii Ordinis sancti Dominici, dedita paenitentiae et mysticae contemplationi, caelestis Patris laudes solebat cotidie canere. Constat insuper memoratum templum, architecturae genere «baroco coloniali» mirum atque ipsius sanctae insignibus reliquiis et historicis memoriis clarum, notum esse centrum spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis. Qua re, cum Venerabilis Frater Augustus Vargas Alzamora, Archiepiscopus Limanus, litteris die XV mensis Martii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum dilectis filiis illius catholicae communitatis cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, de quo mentionem fecimus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus tactis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana