IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAE INCREMENTO
IN CIVITATIBUS FOEDERATIS MICRONESIAE
NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quae incremento catholicae fidei per orbem terrarum diffusae necnon paci, civili cultui et progressioni populorum proficiunt, ea Romani Pontifices omni sollicitudine praestare satagunt.
Qua re, quo plenius confirmentur publicae necessitudinis rationes inter hanc Apostolicam Sedem et Civitates Foederatas Micronesiae hoc ipso die feliciter initae, simulque aptius provideatur evangelizationis operi atque spirituali regimini Christifidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere.
De communi igitur utriusque partis voto, audita quoque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Civitatibus Foederatis Micronesiae Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis cunctis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis, quam diximus, propria sunt.
Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Ianuarii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana