IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
AD FIRMIORES
NUNTIATURA IN REPUBLICA AFRICAE AUSTRALIS ERIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ad firmiores magisque frugiferas reddendas publicae necessitudinis rationes, quae inter Apostolicam Sedem et Rempublicam Africae Australis intercedunt, nec non ad aptius providendum simul catholicae Ecclesiae regimini atque profectui in ilia Natione, legationis officium ad elatiorem gradum evehere opportunum censuimus. Itaque certa scientia ac matura deliberatione, harum Litterarum vi Nostraque auctoritate, Apostolicam illic Delegationem ad statum Nuntiaturae Apostolicae attollimus, quae sedem habebit in urbe Pretoria, cunctis pariter additis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis quae ad huiusmodi Pontificias Legationes pertinent, praesertim ad regiones illas, quae a Congregatione pro Gentium Evangelizatione curantur, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus. His autem statutis, magna Nos tenet spes res ibidem feliciorem ingressuras cursum, unde experiantur cives religionis humanitatisque progressum et congruentem prosperitatem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana