IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
FIDELES ECCLESIALIS
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «DE GUADALUPE»
PATRONA APUD DEUM DIOECESIS COLIMENSIS CONFRIMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis Colimensis, a Leone Pp. XIII die XI mensis Decembris anno MDCCCLXXXI per Litteras Apostolicas «Si principum» constitutae, Beatam Mariam Virginem sub titulo «de Guadalupe» clara veneratione prosequuntur, atque Ea impetrante caelestium gratiarum copiam sibi exposcunt. Ipsorum praesertim animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Gilbertus Valbuena Sánchez, Episcopus Colimensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis sub titulo «de Guadalupe» in patronam apud Deum dioecesis suae peregit rite, deindeque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo «de Guadalupe» Patronam apud Deum dioecesis Colimensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, 65 [1973] 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana