IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTUS ADALBERTUS
SANCTUS ADALBERTUS, EPISCOPUS ET MARTYR,
PATRONUS URBIS GNESNENSIS APUD DEUM CONFRIMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Adalbertus, episcopus et martyr, fere mine annos a cuncto Poloniae populo colitur; Christifideles vere Gnesnae, urbis nobilissimae atque primae sedis ecclesialis communitatis in Polonia institutae, peculiari profecto cultu sanctum prosequuntur, caelestium gratiarum copiam ad eius sepulcrum a Deo exposcentes. Quam ob rem Venerabilis Frater Henricus Iosephus Muszyński, Archiepiscopus Metropolita Gnesnensis, communia cleri Christifideliumque vota excipiens, electionem sancti Adalberti in Patronum apud Deum Gnesnae peregit rite, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum sanctum Adalbertum, episcopum et martyrem, Patronum apud Deum urbis Gnesnensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, 65 [1973] 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana