Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IESUS POSTQUAM

VENERABILI DEI SERVO ALBERTO HURTADO CRUCHANGA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Iesus, postquam Nazarethanum oppidum petiverat et Synagogam ingressus erat, surrexit, Isaiae locum lecturus, ubi scribebatur: «Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum» (Lc 4, 18-19).

Sacrorum Bibliorum haec verba pulchre cum Alberto Hurtado Cruchaga conveniunt Societatis Iesu sodale. Ortus est is in oppido quam Vineam Maris appellant, intra Chiliae fines, die XXII mensis Ianuarii anno MCMI, atque IV annos natus patre orbatus est. Stipendium aliquod eum iuvit ut Iesuitarum Collegium Sancti Iacobi in Chilia adiret. Hic Marianae Congregationis factus est sodalis, et ipse enixe pauperum curae studuit, cum eorum miserrima domicilia singulis diebus dominicis post meridiem frequentaret.

Studiis secundi ordinis anno MCMXVII expletis, opus faciens post meridiem et vesperi, suos sustentavit et in iuris disciplinam incubuit apud Universitatem Catholicam. Die XIV mensis Augusti anno MCMXXIII Novitiatum in oppido Chillan ingressus est apud sodales Societatis Iesu. Duos post annos Cordubam Argentinae petiit, ubi studia humanitatis complevit. Anno MCMXXVII in Hispaniam missus est ad philosophicam et theologicam disciplinam adipiscendam. At persecutionis adversus Iesuitas causa, anno MCMXXXI, in Belgium coactus est confugere et Lovanii studia perficere, ubi die XXIV mensis Augusti anno MCMXXXIII sacerdos est factus atque exinde anno MCMXXXV in paedagogia et psychologia doctor est renuntiatus. Tertio Drongii, apud Belgas, probationis anno exacto, Chiliam mense Ianuario anno MCMXXXVI repetiit. Eius voluntas posthac operandi in bonum animarum omnia fere munera apostolica gradatim est complexa: fuit enim religionis magister in S. Ignatii Collegio, paedagogiae in Catholica Universitate Studiorum Sancti Iacobi in Chilia et Pontificii Seminarii; exstitit artis educandi christianique ordinis socialis inquisitor et scriptor; Marialis Congregationis alumnorum moderator, dum hi pauperibus catechizandis sociabantur. Spiritales exercitationes temperavit atque multos iuvenes spiritaliter direxit, cum in sacerdotali vocatione sequenda eorum complures comitaretur et laicis christianis instituendis operam studiose navaret.

Anno MCMXLI Pater hic poster librum edidit celeberrimum cui titulus Hispanice: «¿Es Chile un país católico?». Eodem anno officium eidem commissum est Moderatoris Actionis Catholicae iuvenum in archidioecesi Sancti Iacobi in Chilia, quod officium insequenti anno ad totam Nationem est prolatum.

Mense Octobri anno MCMXXXXIV, pro pauperibus in eadem urbe Sancti Iacobi commorantibus vagisque potissimum pueris, qui innumeri ibidem grassabantur, adiumentum imploravit. Caritatis scilicet actionern incohavit, ut hominibus tecto carentibus non modo vivendi quendam daret locum, verum et domesticum domicilium: Hispanice «El Hogar de Cristo».

Postquam in Christi amore ostendendo vitam suam pro pauperibus insumpsit, die XVIII mensis Augusti anno MCMLI ad Eum vocatus est.

Quandoquidem actuosam caritatem pastoralem vehementer explicavit itemque perfectam Dei voluntatem, quoniam interiorem vitam studiose egit et virtutes eximias exercuit, ipse sanctitatis fama vivus mortuusque claruit. Incohata beatificationis canonizationisque Causa anno MCMLXXVII in urbe Sancti Iacobi in Chilia, quod a iure praescribebatur rite actum est, atque die XXI mensis Decembris anno MCMXCI, Nos Ipsi eum exercuisse heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisdemque adnexas, declaravimus. Felici deinde cum exitu annis MCMXCII-MCMXCIII sanatio quaedam, quae mira dicebatur, vestigata est, de qua diligenti atque sollerti quidem ratione canonica inquisitio apud Curiam Sancti Iacobi in Chilia constituta erat. Die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII Nobis coram super miro decretum prodiit. Ideo beatificationis ritum constituimus die XVI mensis Octobris subsequenti anno celebratum iri.

Hodie idcirco in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia formulam hanc ediximus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Balland, Archiepiscopi Remensis, Caroli Oviedo Cavada, Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chile, Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis et Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Nicolaus Roland, Albertus Hurtado Cruchaga, Maria Rafols, Petra a Sancto Ioseph Pérez Florido et Iosephina Vannini Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Nicolai Roland die vicesima septima mensis Aprilis; Alberti Hurtado Cruchaga die decima octava mensis Augusti; Mariae Rafols die quinta mensis Novembris; Petrae a Sancto Ioseph Pérez Florido die decima sexta mensis Augusti et Iosephinae Vannini die decima sexta mensis Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Eximius hic caeles claras dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes, qui non modo suos apud populares verum et ubicumque terrarum tanquam fulgens habetur exemplar, unde catholica fides usque proferatur et quam plurimos homines attingat, quo cunctae gentes, supernis sustentatae praesidiis, salutifera Domini dona et Evangelii beneficia prolixius adipiscantur.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana