IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
UNUSQUISQUE PETAT
VENERABILI SERVAE DEI IOSEPHINAE VANNINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Unusquisque petat a Domino gratiam materni affectus erga proximum, ut ei famulari possimus omni caritate, sive animae sive corpori, quia desideramus, gratia Dei favente, ministrare omnibus aegrotis eodem affectu quo amans mater solet unico filio aegrotanti assidere» (S. Camillus de Lellis).
Iosephina Vannini, virgo Deo consecrate, verba patris Camilli in cor suum contulit atque facta est mater patientium, quibus se totam omnino dedit; eos dilexit, ministravit eis, eos est solata curavitque eodem amantis matris affectu, perspiciens in eis ipsum Iesum qui dixit: «Eram infirmus, et visitastis me» (Mt 25, 36).
Ipsa nata est Romae die VII mensis Iulii anno MDCCCLIX ex Angelo Vannini et Annuntiata Papi, atque insequenti die baptismate abluta est in ecclesia S. Andreae Apostoli de Hortis. Utroque parente orbata septem annos nata, Hospitium Torloniae, Filiarum Caritatis a S. Vincentio de Paoli, Romae, ingressa est, ibique mansit usque ad annum MDCCCLXXXIII. Die III mensis Martii eo ipso anno Senae postulans facta est inter ipsas Caritatis Filias: attamen infirmae valetudinis causa egredi debuit. Vitam umbratilem duxit, praestolans vitae consecratae condicionem. Mense Decembri anno MDCCCXCI, dum exercitiis spiritualibus vacaret, novit Servum Dei Aloisium Tezza, sodalem Ordinis Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis, eique animum suum patefecit. Servus Dei, utpote qui a multis iam annis constituere studeret coetum mulierum deditarum curae infirmorum secundum mentem S. Camilli de Lellis, adulescenti suasit ut ipsa fieret fautrix novae religiosae compaginis mulierum. Hoc modo ortus est primus nucleus Congregationis Filiarum S. Camilli, religiosarum scilicet ministerio infirmorum deditarum, caritatem evangelicam profitentium secundum magisterium et exemplum S. Camilli; quartum nuncupant votum, assidendi aegrotis etiam periculo propriae vitae.
Hinc incepit Venerabilis Servae Dei altera vitae pars. Die VIII mensis Decembris anno MDCCCXCV emisit professionem perpetuam et facta est Antistita Generalis. Infirma corporis valetudine fruens, fortis tamen fide et zelo apostolico, mirabilia patravit hac in nova ministerii religiosi via, noctes atque dies aegrotis indigentibus et solitariis administrans, prout commentarii diurni significaverunt. Filiae S. Camilli factae sunt boni angeli, qui praesertim temporibus difficilioribus contulerunt ad Ecclesiae Romanae restaurationem in societate magna ex parte iam in saecularem condicionem redacta.
Sicut frequenter evenit in operibus Dei, non defuerunt difficultates et impedimenta; passa est Serva Dei ob absentiam Patris Tezza, missi a Superioribus suis in Peruviam. At Mater Iosephina, dolore roborata inde a primis vitae suae annis atque firmiter haerens in Dei voluntate, perrexit in moderamine communitatis suae indefracto animo, supernaturali prudentia, materna sollicitudine et mirabili humilitate. Magistra vitae spiritualis atque peritia quadam institutoria praedita in exsequendo suo charismate (i.e. curandis infirmis), docuit Filias altissimum bonum, ostentans eis unicum exemplar Iesum, qui bene omnia fecit (Mc 7, 37); quapropter postulavit ab eis plenam fidelitatem erga propriam consecrationem plenamque deditionem famulatui erga dolentia membra Domini. Fisa auxilio divino, XIX annis valuit constituere Institutum suum in Italia, in Gallia, Belgio et America Meridionali. Hodie Filiae S. Camilli operantur in quattuor continentibus: Europa, Asia, Africa et America.
Meritis dives sanctitatisque fama insignis, vitam aeternam ingressa est die XXIII mensis Februarii, anno MCMXI.
Causa Canonizationis instituta est apud Curiam Vicariatus Romae. Servatis de iure servandis, Nobis praesentibus, die VII mensis Martii, anno MCMXCII, promulgatum est Decretum, quo Venerabilem Servam Dei heroum in modum virtutes theologales cardinales iisque adnexas exercitavisse ediximus. Antea apud Curiam Archidioecesanam Bonaerensem celebratus est Processus Canonicus de mira sanatione, Venerabilis Servae Dei deprecationi attributa. Cum autem consuetae inquisitiones felicem habuissent exitum, die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII coram Nobis promulgatum est Decretum super miro. Deinde statuimus ut Beatiflcatlonis sollemnis Titus die XVI mensis Octobris, anno MCMXCIV, in Urbe fieret, cum in Civitate Vaticana ageretur Synodus Episcoporum «de vita consecrata deque eius munere in Ecclesia et in mundo».
Hodie igitur in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Balland, Archiepiscopi Remensis, Caroli Oviedo Cavada, Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chilia, Eliae Vanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis et Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Nicolaus Roland, Albertus Hurtado Cruchaga, Maria Rafols, Petra a Sancto Ioseph Pérez Florido et Iosephina Vannini Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Nicolai Roland die vicesima septima mensis Aprilis; Alberti Hurtado Cruchaga die decima octava mensis Augusti; Mariae Rafols die quinta mensis Novembris; Petrae a Sancto Ioseph Pérez Florido die decima sexta mensis Octobris et Iosephinae Vannini die decima sexta mensis Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Sueta etiam oratione habita de vita, virtutibus ac ministerio Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus, adhortantes deinde omnes Christifideles ad similem erga Beatos pietatem.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana