Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IMAGO ILLA

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE PIE SERVATUR
IN ECCLESIA PAROECIALI B.M.V. A SANCTO ROSARIO ET SANCTI STANISLAI,
 EPISCOPI ET MARTYRIS, LOCO MYSZKÒW-MRZYGŁÒD
IN ARCHIDIOECESI CZESTOCHOVIENSI, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Imago illa Beatae Mariae Virginis «Assumptae in Caelum Reginae Sancti Rosarii», quae exornat ecclesiam paroecialem Beatae Mariae Virgini a Sancto Rosario et Sancto Stanislao, episcopo et martyri, dicatam, loco Myszkòw-Mrzygłòd in archidioecesi Czestochoviensi, ob artis genus et momentum historicum atque potissimum ob religionis cultum praeclara est in tota ipsa archidioecesi.

Qua re permotus Venerabilis Frater Stanislaus Nowak, Archiepiscopus Czestochoviensis, suum atque cleri et populi proferens votum Nos rogavit, ut imaginem pretioso diademate Nostro nomine et auctoritate posset redimire. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate petenti Praesuli partes committimus ut imagini Beatae Mariae Virginis «Assumptae in Caelum-Reginae Sancti Rosarii» pie custoditae in super dicta ecclesia paroeciali, Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri decimo septimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana