Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VERUMTAMEN EXISTIMO

VENERABILI DEI SERVO CLAUDIO GRANZOTTO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam» (Philp 3, 8).

Christus Dominus quoque iuvenem Richardum Granzotto sua suavitate ad se traxit, qui, nomen sumens Claudium, Frater Ordinis Minorum factus est, quique humili laetaque sua vita eximium divitiarum vitae consecratae reddidit testimonium.

Postremus ex novem liberis, in oppido Sanctae Luciae Plavis ortus est die XXIII mensis Augusti anno MCM, ex paupere sane familia multum diuque vexata difficultatibus, at fidei divite. Ex piis parentibus Dei timorem didicit, sinceram vitae christianae actionem, iuvandi promptam voluntatem, studium exercendorum agrorum, XXIX annos natus, parocho iuvante Victorio Mondello, compluribus devictis difficultatibus, titulum sculpturae professoris apud Pulchrarum Artium Academiam Venetiis est consecutus.

Tertium et tricesimum annum agens, a «Domino victus», Dei Servus statuit ut Franciscalis fieret, Christum eligens eiusque disciplinam, ut, sicut Franciscus Assisiensis, viveret «secundum formam sancti Evangelii».

Frater Claudius suum studium suamque artem non respuit, in qua ipse optimum obtinuit locum, at eandem veluti instrumentum adhibuit apostolatus et evangelizationis: eius enim innumera signa veluti eius Franciscalis spiritus speculum sunt existimanda, infinitae Pulchritudinis studiosi.

Eius tamen summum opus celsa sanctitas fuit, cui se penitus dicavit tradiditque Christo ut ab ipso veluti a figulo quodam fmgeretur (cf. Ier 18, 6).

Precatio, silentium, cotidiana Eucharistiae sumptio, eius vitae fuerunt alimonia. Pauperes, aegroti, derelicti, principem in Franciscalis artificis corde obtinuerunt locum, qui consolationis speique lucem illis, quos conveniebat, impertiebat.

Ad Nazarethanae Virginis exemplum, quam ipse singulari amore diligebat et sua arte colebat, Frater Claudius, ut vita sua in abdito maneret atque tamquam arenae granulum esset in mari deperditum, optavit.

Cerebri cancro correptus, Assumptionis B.M.V. sollemnitate occurrente, anno MCMXLVII, in Patavino valetudinario, Sanctorum agmini sociatus, in caelum demigravit.

Sua quidem clara vita, Claudius mundo usque dictitare pergit se Veritatis partes agere ipsique Veritati forti lucentique fide se reddere testimonium.

Ecclesia exemplar vitae eundem Religiosis exhibet in Domini penitus eligendo amore, artificibus in ipsa Pulchritudine conquirenda, aegrotis in Crucifixo omnino complectendo, iuvenibus in evangelica veritate vestiganda eaque studiose tenenda.

Crebrescente sanctitatis opinione, duodecim post annis quam Servus Dei mortus est, scilicet anno MCMLIX, Albinus Luciani, Episcopus quondam Victoriensis Venetorum, inquisitionem de vitae sanctitate et virtutibus fratris Claudii incohavit. Summus Pontifex factus, Ioannes Paulus I apud congruam Romanam Congregationem Causam introduxit. Die VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX, Nobis coram Decretum super heroicis virtutibus Servi Dei prodiit. Vestigata deinde felici cum exitu mira sanatione cuiusdam pueri, Venerabilis Dei Servi intercessioni adscripta, die VI mensis Iulii anno MCMXCIII, eiusdem authenticitatem declaravimus atque statuimus, ut beatificationis ritus Romae, subsequenti anno, D.N.I.C. Universorum Regis eveniente sollemnitate, celebraretur.

Hodie igitur in Petriana Basilica inter sacra hanc ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Ioannis Honoré, Archiepiscopi Turonensis, Henrici Bricard, Episcopi Anicensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis et Eugenii Ravignani, Episcopi Victoriensis Venetorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopate multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Hyacinthus Maria Cormier, Maria Poussepin, Agnes a Iesu Galand de Langeac, Eugenia Joubert et Claudius Granzotto, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Hyacinthi Mariae Cormier die vicesima prima Maii; Mariae Poussepin die decima quarta Octobris; Agnetis a Iesu Galand de Langeac die decima nona Octobris, Eugeniae Joubert die secunda Iulii; et Claudii Granzotto die secunda Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

His prolatis verbis huiusque Beati significatis virtutibus et honoribus quae hisce Litteris decrevimus volumus in posterum tempus ea ut vim habeant firmaque teneantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana