Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VIDIT FECITQUE

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE POUSSEPIN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Vidit fecitque quod erat bonum coram Domino; rogavit, vigilavit utique et inimicus non superseminavit zizania in medio domus suae» (cf. 2 Reg 18, 3; Mt 13, 25). Quae verba, in sepulcro Venerabilis Servae Dei Mariae Poussepin inscripta, manifestant sane ipsam animum moresque suos evangelicis normis plane conformavisse. Caritate quidem fervens et prudentia vigilans, longaevam traduxit aetatem suam «plena operibus bonis et eleemosynis» (Act 9, 36).

Venerabilis Serva Dei Maria Poussepin, septem fratrum primogenita, nata est et baptizata die XIV mensis Octobris, anno MDCLIII, in oppido vulgo appellato Dourdan, intra fines dioecesis Carnutensis. Parentes opibus et christiana caritate abundabant: Claudius Poussepin, pater eius, gubernator erat fabricae, ubi serica tibialia conficiebantur; mater autem, Iuliana Fourrier, dispensatricem agebat Sodalitatis cuiusdam beneficae in pauperes aegrotantes, ad sancti Vincentii de Paul imitationem.

Naturalibus intellectus et cordis dotibus insignita atque a parentibus disciplinis optime instituta, Venerabilis Serva Dei, caritate Christi urgente (cf. 2 Cor 5, 14), eidem beneficae Sodalitati nomen dedit et assidue aegrotos curavit. Anno MDCLXXXIII, post patris mortem, fabricae regimen suscepit atque impigro se gessit ingenio, sive in egenis sublevandis, sive in fabrica aptioribus munienda instrumentis. Provida mulier, humanam opificum dignitatem alte persensit et ultro promovit.

Cum ingressa esset in Ordinem de Paenitentia Sancti Dominici, dilatare maluit caritatis spatia. Quapropter, anno MDCXCVI laribus commodisque suis relictis, vicum petiit cui nomen Sainville, sat infrequentem, sociandasque sibi curavit comites «ad utilitatem paroeciae, ad erudiendam iuventutem, ad egenis aegrotisque serviendum», ut ipsamet scripto et facto fassa est. Quod sodalicium, a Caritate dictum, in alia undeviginti loca provexit et regulis communivit omnimoda prudentia refertis: haec ab episcopo Carnutensi anno MDCCXXXVIII rite sunt agnita. Tanta «filia, quam Dei providentia inspiravit», industriosa ratione contulit ad exsequendas in Gallia leges quae ruricolis in scholis educandis atque aegrotis pauperibus ex morbo recreandis consulebant. Auctoritate Ludovici XV regis Mariae incepta rata fuerunt. Non ei defuerunt rerum adversitas et hominum acerbitas: patientia et oboedientia suffulta, animose illa difficultates omnes est supergressa.

Paupercula ex divite facta, divitis Dei misericordia fisa, plurimis caritatis operibus ac virtutibus adornata, die XXIV mensis Ianuarii, anno MDCCXLIV in vico Sainville placide in Christo requievit.

Famulae Dei veneratio in sancta crevit recordatione, propter non intermissam sanctitatis famam obque ipsius in dies crebrescentem consociationem, quae nunc nomine appellatur Sororum Caritatis Dominicanarum a Praesentatione B.V.M.

Inita est ergo canonizationis Causa, constructi de more fuerunt, ab anno MCMXI ad annum MCMXXVII, apud Curiam Turonensem consueti processus, super fama prius, deinde super virtutibus, quos secuta est cribrata documentorum inquisitio. Peractis omnibus ad normam iuris statutis, Nosmet Ipsi de heroicis Servae Dei Mariae Poussepin virtutibus constare ediximus, lato per Congregationem de Causis Sanctorum decreto die XXI mensis Decembris, anno MCMXCI. Exinde, die XXIII mensis Decembris, anno MCMXCIII, promulgatum est decretum super miro, intercessioni Venerabilis Servae Dei assignato, quod et Nos pariter ratum habuimus. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XX mensis Novembris, anno MCMXCIV, celebraretur. Hodie igitur, in aula Vaticanae Basilicae, inter Missarum sollemnia, hanc pronuntiavimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Ioannis Honoré, Archiepiscopi Turonensis, Henrici Brincard, Episcopi Aniciensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis et Eugenic Ravignani, Episcopi Victoriensis Venetorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopate multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Hyacinthus Maria Cormier, Maria Poussepin, Agnes a Iesu Galand de Langeac, Eugenia Joubert et Claudius Granzotto, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Hyacinthi Mariae Cormier die vicesimo primo mensis Maii; Mariae Poussepin die decimo quarto mensis Octobris; Agnetis a Iesu Galand de Langeac die decimo nono mensis Octobris; Eugeniae Joubert die altero mensis Iulii; et Claudii Granzotto die altero mensis Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem statuta hic sunt, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana