IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
DOCETE OMNES
VENERABILI DEI SERVO IANUARIO MARIAE SARNARELLI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis» (Mt 28,19). Omnium gentium evangelizandarum mandatum amplexatus Venerabilis Servus Dei Ianuarius Maria Sarnelli, apostolico intus fervore permotus, illud complevit, exemplum Iesu Christi persequens verbum divinum pauperis exclusisque praedicando. Neapoli est ortus die XII mensis Septembris anno MDCCII ex nobili viro Angelo Sarnelli atque Catharina Scoppa. Domi in pietate Deique amore et fratrum ac sororum institutus, solidam a puero cultus humani educationem recepit. Cum vero vetuisset pater ipsius ne Societatem Iesu ingrederetur, studio iurisprudentiae sese dedidit laureamque assecutus est in disciplina utriusque iuris. Opere suo haudquaquam neglecto net pietatis praetermissis cotidianis actibus, apud valetudinarium incubuit in curationem aegrotantium incurabilium. Inter iacentium lectulos versans, non modo vocationem rursus percepit ad sacerdotium, sed Alfonsum Mariam de Liguori quoque cognovit quocum fraternae iniit amicitiae necessitudinem. Sacrorum alumnus exinde factus, ecclesiae Neapolitanae mense Septembri anno MDCCXXXII incardinatus, curae se etiam tradidit operi puerorum gerulorum ibidem destinatorum, tum senibus apud sancti Ianuarii hospitium necnon carcere detentis, decumbentibus in valetudinario ad portum. Die VIII Iulii mensis anno MDCCXXXII presbyter creatus, munus suscepit Legati christianarum doctrinarum in regione urbis incolis frequentissima ac notabili infamia morum. Ibi quidem perspexit Sarnelli publicum meretricii vulnus disseminatum: opus propterea studiose suscepit infantulas servandi atque efficaciter a malo arcendi. Iunio mense subsequentis anni Congregationem ingressus a Sanctissimo Redemptore, quam die IX Novembris mensis anno MDCCXXXII Alfonsus Maria de Liguori apud Salernitanum oppidum Scala nomine condiderat, operam adsidue dedit Verbo Dei in locis maxime spiritali adiumento destitutis praedicando. Neapolim cum anno MDCCXXXVI redire eum oportuisset ut rite valetudini suae consuleret, a Congregatione Sanctissimi Redemptoris minime recedens, prioris suae navitatis curriculum repetivit, motu etiam ardenti excitato adversus diffusum iam latissime blasphemiae vitium. Maximam scriptionum suarum partem inter annos MDCCXXXVI et MDCCXLI foras dedit de morali ac mystica theologia, de paedagogia et pastorali industria, de ascetica disciplina. Flagrantissimo suo fervore pro hominum salute consumptus, Neapoli vita decessit die XXX mensis Iunii anno MDCCXL. Quantumvis ubique constanterque sanctimoniae eius percrebuisset fama fines etiam Italiae praetergressa, tamen beatificationis atque canonizationis causa anno MDCCCLXI «processu informativo» incohata est. Omnibus autem iure absolutis, die II mensis Decembris anno MCMVI Decessor Noster Sanctus Pius X pronuntiavit hunt Servum Dei heroum more virtutes theologales cardinales iisque adnexas factitavisse. Apud curiam interea Nocerae Inferioris inter annum MDCCCXCVIII et MDCCCXCIX pervestigatio canonica exacta est super adserta sanatione prodigiosa viri meningite cerebro-spinali laborantis, quae eiusdem Servi Dei Ianuarii Mariae Sarnelli deprecationi est adsignata.
Casus a medicis deindeque a consiliariis theologis Patribusque Cardinalibus et Episcopis Congregationis de Causis Sanctorum perpensus est. Cuius quidem inquisitionis cum felix fuisset exitus, Nobis adstantibus Decretum prodiit super miraculo die XII mensis Ianuarii anno MCMXCVI; quo propterea tempore decrevimus ut beatificationis ritus Romae die XII mensis Maii anno MCMXCVI conficeretur.
Ingenti ideo coram sacrorum pastorum multitudine christifideliumque universo ex orbe eundem suscepimus hoc ipso die perfecimusque ritum libentissimi inter alia hanc sollemni modo protulimus beatificationis formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Cosmi Francisci Ruppi, Archiepiscopi Lyciensis, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Braulii Rodríguez Plaza, Episcopi Salmantini, et Aloisii Belloli, Episcopi Anagnini-Alatrini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Alfredus Hildefonsus Schuster, Philippus Smaldone, Ianuarius Maria Sarnelli, Candida Maria a Iesu Cipitria y Barriola, Maria Raphaela Cimatti et Maria Antonia Bandrés y Elósegui Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Alfredi Hildefonsi Schuster die tricesima Augusti; Philippi Smaldone die quarta Iunii; Ianuarii Mariae Sarnelli die trigesima Iunii; Candidae Mariae a Iesu Cipitria y Barriola die nona Augusti; Mariae Raphaelae Cimatti die vicesima tertia Iunii et Mariae Antoniae Bandrés y Elósegui die vicesima septima Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Re tandem totius Ecclesiae excepta plausu, novos illos invocavimus Nos primo caelites beatos eorumque, sermone, convenienter extulimus vitae christianae viam ac singulares virtutes. Sic profecto fore confidimus ut una cum sociis Ianuarius Maria Sarnelli pergat deinceps morum suorum praeclaro specimine operumque insignium testimonio quam plurimos sui ad imitationem concitare Regnoque sic Dei in terris confirmando ac saluti ipsi hominum aeternae praestandae plurimum sane conferre.
Hisce porro Litteris quae statuimus fierique iussimus in sempiternum valere volumus suamque prorsus exserere vim et efficaciam quibusvis rebus neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana