IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE DECRETALES
MEMENTOTE SERMONIS
QUIBUS BEATO IOANNI SARKANDER SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt» (Io 15, 20).
Haec Divini Magistri verba sacerdotali muneri Ioannis Sarkander apte congruunt, eiusque in conscientia singulari vehementia resonarunt cum martyrium oppetivit et Christi vestigia secutus pro grege suo sanguinem effudit. Hic igitur sacerdos, qui pastoralem explicavit actuositatem cum discidium inter christianos ineunte saeculo XVII in Europa magis in dies concitabatur illique in insidiis, abdicationibus et persecutionibus religiosis et politicis versabantur, constanter arcessebatur ad summam exhibendam erga ministerium, praesertim erga sigillum sacramentale fidelitatem. Beatus Ioannes Sarkander in loco Skoczów in Silesia die XX mensis Decembris anno MDLXXVI ortus est e parentibus Gregorio Matthia et Helena Gurecka, quae nuptias secundo inierat. Pater anno MDLXXXIX vita functus est: tunc mater quinque cum liberis in urbem vulgo Pribor in Moravia se transtulit apud filium Matthaeum, ex prioribus nuptiis natum. Ibi enim Ioannes scholam paroecialem Cecam frequentavit. Tribus post annis ad Latinas sodalium Societatis Iesu scholas est missus, primum Olomucii, deinde Pragae, ubi anno MDCII titulo Magistri in Philosophia est honestatus. Anno MDCIV in facultatem theologicam Gradeciensem ascribi se voluit, at paulo post studia intermittere debuit ut civile munus adiret. Deinde theologica cum resumpsisset studia, die XXII mensis Martii anno MDCIX sacro presbyteratus ordine est insignitus. Pastorale ministerium exsecutus est diversis in dioecesis Olomucensis locis usque ad annum MDCXVI quo parochus constitutus est urbis Holesov, quae sedes erat legati Moraviae, catholici nempe viri Ladislai Popel de Lobkovic. Hac in regione, post expletam seditionem adversus Imperium Asburgicum nobilium Bohemiae quorum plerique erant protestantes, Ioannes, gravibus versans in angustiis, suum ministerium laboriose est persecutus. Deinde quando idem vir Lobkovic in carcerem ductus est, parochus Ioannes in Poloniam, ad Sacrarium Beatae Mariae Virgini de Czestochowa dicatum, peregrinationem suscepit; hic eventus improbus ei factus est, quoniam de quadam coniuratione cum exercitu Polonico inita est accusatus, ac si adversus turbulentos optimates protestantes Bohemiae missus esset. Suspicio confirmari videbatur eo quod milites, cum Moraviam praedati essent, urbi Holesov pepercerant. Novus iudex supremus, protestans vir Vaclav Bitovsky, hoc eventu nisus, parochum Ioannem prehendi et Olomucii in carcerem condi iussit, ubi innumeras interrogationes durissimaque tormenta subire est coactus. Die XVIII mensis Februarii anno MDCXX, iudex quidam eum cogere conatus est ut omnia declararet quae a viro Lobkovic in reconciliationis sacramento audivisset; suspicabatur enim ille iudex praedictum virum sermonem cum presbytero instituisse de proposito quodam militaris incursionis in Moraviam faciendae. Ioannes affirmavit nihil id genus sibi declaratum esse in confessione et, etiamsi quaedam huiusmodi cognosceret, nullo prorsus tempore se revelationem facturum esse. Iterum in carceris cellam coniectus est, ubi ob susceptos cruciatus supervivere non potuit; ita, postquam per integrum mensem pertulit cruciatus et dolores, cum Deo tamen semper coniunctus, fideliter dum legeret Breviarium, die XVII mensis Martii anno MDCXX piissimo obitu ad aeternum praemium transiit. Excessus eius notitia celeriter est diffusa, quae in medio posuit famam martyrii, atque ad venerationem in dies vividiorem ad nostra usque tempora contulit, praesertim in Moravia, in Silesia omnibusque in ex-Imperii Austriaci regionibus. Christifideles contuebantur eum verum fidei martyrem atque intrepidum sigilli sacramentalis defensorem. Processus beatifications et canonizationis anno MDCCXV est initus. Incommodae tamen rerum vicissitudines illius temporis iter produxerunt Causae usque ad diem XI mensis Septembris anno MDCCCLIX, quo Decessor Noster Pius IX per Apostolicas Litteras eum in beatorum album rettulit. Sollemnis ritus Romae celebratus est die VI mensis Maii anno MDCCCLX. Recenti vero tempore, quia sacri Praesules dioecesium Olomuciensis et Katovicensis petiverunt ut Causa canonizationis restauraretur, apud Curiam dioecesanam Katovicensem recognitio facta est cuiusdam mirae sanationis, anno MCMLXXIX patratae et Beati Sarkander precibus adscriptae. Haec mira sanatio suetis inquisitionibus medicis et theologicis apud Congregationem de Causis Sanctorum est subiecta et felici quidem cum exitu. Ita Nobis coram die II mensis Aprilis anno MCMXCIII decretum super miro est evulgatum. Subinde, nempe die V mensis Aprilis eodem anno, celebratum est Consistorium, in quo decrevimus ut Canonizationis ritus Olomucii in Republica Ceca, occasione Nostrae pastoralis visitationis, die XXI mensis Maii anno MCMXCV celebraretur.
In Nostra igitur ad Rempublicam Cecam visitatione, inter Missarum sollemnia quae Olomucii celebravimus, multis adstantibus fratribus Nostris Episcopis, sacerdotibus, nee non plurimis christifidelibus, auxilio Spiritus Sancti invocato, haec verba pronuntiavimus:
Ke cti Nejsvětější Trojice, pro povznesení katolické víry a vzrůst křest'anského života, autoritou našeho Pána Ježiše Krista, svatých apoštolů Petra a Pavla a Naší, po dlouhém uvažování a ćastém vzývání Boží pomoci, po vyslechnutí mínění mnoha našich bratří z biskupského sboru, prohlašujeme s konečnou platností svatými blahoslaveného Jana Sarkandra a blahoslavenou Zdislavu a zapisujeme je do seznamu svatých. Ustanovujeme, aby spolu s ostatními svatými byli v celé církvi zbožně uctíváni. Ve jménu Otce i Syria i Ducha Svatého.
Consueta etiam habita de vita virtutibusque Sancti, quem diximus, oratione, eundem sumus venerati ac summa cum religione primi invocavimus.
Datum Olomucii, die XXI mensis Maii anno MCMXCV Pontificatus Nostri septimo decimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana