IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
DEIPARA IN CAELIS
TEMPLUM CATHEDRALE DEO DICATUM IN HONOREM
BEATAE MARIAE VIRGINIS A ROSARIO, IN DIOECESI KAOHSIUNGENSI,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Deipara in caelis assumpta multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis hominibus conciliandis (cfr. Lumen gentium, 62). Quia ergo Venerabilis Frater Paulus Shan Kuohsi, Episcopus Kaohsiungensis, Marialem cultum alere ac fovere cupiens, cleri populique sibi concrediti vota interpretatus petiit ut Kaohsiungensis dioecesis ecclesia cathedralis Deo dicata in honorem Beatae Mariae Virginis a Rosario ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, petitioni libenti animo obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consulto, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra aedes quam diximus ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus. Confidimus sane fore ut fideles Kaohsiungensis communitatis ecclesialis ad Beatam Mariam Virginem colendam magis magisque incitentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana