IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
INTER SACRAS
SANCTUARIUM MARGARITENSIS DIOECESI, QUOD EST DICATUM
BEATAE MARIAE VIRGINI TITULO «NUESTRA SEÑORA DEL VALLE» INVOCATAE,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Margaritensis dioecesis merito celebratur sanctuarium beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora del Valle» invocatae, cuius imago ibidem servata impensa pietate colitur a fidelibus loci finitimarumque regionum et a militibus quoque classis Venetiolanae, quae eandem suam Patronam habet. Constat insuper hoc templum notum esse centrum spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis. Qua re, cum Venerabilis Frater Caesar Raimundus Ortega Herrera, Episcopus memoratae Sedis, litteris die XXII Mensis Martii superiore anno datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum dilectis filiis Venetiolanis cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, quod diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Iunii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana