IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
BEATA MARIA VIRGO
BEATA MARIA VIRGO IN CAELUM ASSUMPTA PATRONA
APUD DEUM DIOECESIS REZEKNENSIS-AGLONENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Beata Maria Virgo in caelis assumpta salutiferum munus minime deposuit, immo multiplici intercessione in suo pergit officio aeternae salutis dona nobis conciliandi (cf. Lumen gentium, 62). Nunc vero Venerabilis Frater Ianis Bulis, Episcopus Rezeknensis-Aglonensis, communia etiam vota excipiens, Beatam Mariam Virginem Patronam apud Deum dioecesis suae elegit, atque petivit ut huiusmodi electio ab Apostolica Sede confirmaretur. Nos quidem enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem in Caelum Assumptam Patronam apud Deum dioecesis Rezeknensis-Aglonensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae Normis de Patronis constituendis nec non Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Februarii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana