Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EGO SUM

VENERABILI DEI SERVO GUIDONI MARIAE CONFORTI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae... Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor» (Io 10, 14.16).

Venerabilis Servus Dei Guido Maria Conforti absolvit tres unicae missionis Ecclesiae condiciones, de quibus etiam Litterae Encyclicae «Redemptoris missio» tractant: agitur in primis de missione ad gentes quae Christum eiusque Evangelium non noverunt, deinde de pastorali cura et Evangelii disseminatione in quavis christiana communitate, extremo de «nova» – si­cut dicere solemus – «evangelizatione» habita praesertim in Nationibus antiquae christianitatis (cfr n. 33).

Guido Maria Conforti, natus in pago Italice dicto Ravadese prope Parmam die XXX mensis Martii anno MDCCCLXV e Rinaldo et Antonia Adorni, octavus fuit e decem filiis. Post superatas non paucas difficultates, pretioso dono presbyteratus est insignitus die XXII mensis Septembris anno MDCCCLXXXVIII. Septem post annos Piam condidit Societatem S. Francisci Xaverii pro exteris missionibus, cuius praecipuum est consilium Evangelium nuntiare inter gentes. Mente et animo in propagatione Pontificiorum Operum Missionalium institit, immo primus constitutus est praeses Pontificiae Unionis Missionalis. Magister et institutor in Seminario, Vicarius generalis deinde in Parmensi dioecesi, electus est anno MCMII Archiepiscopus Ravennatensis. Ob gravem morbum, paucos post annos officio sese abdicavit atque anno MCMVII sacer est nominatus Pastor communitatis ecclesialis Parmensis. Miram ostendit spiritalem altitudinem in Evangelio nuntiando et in catechesi tradenda, atque sedulam diligentiam in cleri institutione et in catholica populi educatione. Futura dioecesis suae tempora prospiciens, pastoralem industriam christifidelium laicorum in Actione Catholica consociatorum apta ration composuit, atque Congressus Eucharisticos, Mariales et Missionales celebravit. Vitam suam spiritalem contemplatione Christi cruci affixi aluit atque animum missionarium fovit, illamque vere catholicam mentem quae dioecesis, nationis et cuiuslibet ritus fines transcendit totiusque Ecclesiae necessitates explet. Pie in Domino obdormivit die V mensis Novembris anno MCMXXXI. Cum eius sanctimoniae persisteret fama, Beatificationis Causa est instituta Parmae anno MCMXLI. Omnibus de iure servandis peractis, coram Nobis Decretum promulgatum est die XI mensis Februarii anno MCMLXXXII, quo agnovimus Guidonem Mariam Conforti heroum in modum virtutes theologales, cardinales exercuisse iisque adnexas. Consuluit deinceps in Congregatione de Causis Sanctorum de asserta mira sanatione habita Burundiae in pago Ndava intra fines dioecesis Bururiensis anno MCMLXV, atque intercession Venerabilis Servi Dei tributa. Quae rite examinata, die VI mensis Aprilis anno MCMXCV Decretum super miro coram Nobis promulgatum est. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XVII mensis Martii anno MCMXCVI Romae celebraretur.

Hodie igitur, in foro Petriano, inter Missarum sollemnia, hanc pronuntiavimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Gabrielis Zubeir Wako, Archiepiscopi Khartumensis, et Benedicti Cocchi, Episcopi Parmensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Daniel Comboni et Guido Maria Conforti Beatorum nomine in posterum appellentur; eorumque festum die ipsorum natali: Danielis Comboni die decima Octobris et Guidonis Mariae Conforti die quinta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Martii anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana