IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTAM DEI
SANCTA DEI GENETRIX MARIA, CUIUS IMAGO RECOLITUR
IN PAGO BUDSLAW, PATRONA CAELESTIS ARCHIDIOECESIS
MINSCENSIS LATINORUM-MOHILOVIENSIS LATINORUM CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctam Dei Matrem, cuius gratiosa imago servata in sanctuario Budslaviensi superiore anno Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate est redimita, clerus et Christifideles archidioecesis Minscensis Latinorum-Mohiloviensis Latinorum, ut novimus, peculiari assiduoque cultu prosequuntur, atque in difficultatibus et rerum angustiis eius invocant auxilium.
Qua de causa Venerabilis Frater Noster Casimirus Cardinalis Świątek, Archiepiscopus eiusdem dicionis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem Sanctae Dei Genetricis Mariae de Budslaw in Patronam principalem apud Deum archidioecesis Minscensis Latinorum-Mohiloviensis Latinorum rite approbavit. Idem vero enixe petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.
Nos piis eiusdem Venerabilis Fratris Nostri precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Dei Genetricem, cuius gratiosa imago in ecclesia dicata Beatae Mariae Virgini in caelum assumptae oppidi v.d. Budslaw religiose colitur, in Patronam principalem apud Deum archidioecesis Minscensis Latinorum-Mohiloviensis Latinorum confirmamus, eiusque sollemnitatem die II mensis Iulii quotannis statuimus celebrandam, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in libello de Normis circa Patronos constituendos indicantur et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die undecimo mensis Iunii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana